Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[24. Mai 1614] 24. Mai Bartholomaeus Schleczer apotecarius ad aureum cervum libelo
supplici petit ut ingredientia theriacam et Mithridatium a facultate visitentur. Visa sunt
et laudata omnia et approbata 26. die post ab omnibus facultatis dominis doctoribus.
Miscuit vero praesente vicedecano D. D. Sigismundo Geisler die 28. Juli; agitatio prima
29. Augusti secunda 6. Octobris.
Eodem die decretum serenissimi archiducis Ferdinandi ad nos per magnificum dominum
rectorem transmissum est in quo petebatur informatio super casum quendam in causa
cujusdam dominae Teufelin an Betonius Scotus recte D. Spigelium accusaverit et apud
multos diffamarit quod medicamentis suis D. Spigelius et errarit et causa mortis extiterit
dominae antedictae.
Informatio concipienda dominis professoribus fuit commendata. Conceptum a D. D.
Piripachio sequitur:
Magnifice domine rector venerabile consistorium.
Ad decretum serenissimi archiducis domini domini Ferdinandi domini ac principis nostri
clementissimi magnificentiae vestrae de controversia inter Andronicum Spigelium med.
dr. et quendam Davidem Betonium (qui licet medicus non sit pro medico tamen ubique
sese venditet) exorta nostrum judicium [fol. 62r] postulant. Quare pro debita et
submissa obedientia utriusque scripta perlegimus et attente examinavimus
remque ipsam sequenti modo sese habere deprehendimus.
Quod ad statum controversiae spectat num Betonius D. Spigelium suis
medicamentis generosam dominam Teuflinam piae recordationis in lethalem
morbum conjecisse tam apud illustres et nobiles viros quam plebeos hominos
divulgaverit et ita famae D. Spigeli non mediocrem ignominiae notam inusserit; licet
quidem Betonius se affirmasse quod D. Spigelii medicamenta generosae dominae
mortis occasio extiterint, neget quia tamen in priori scripto curationem illam a D.
Spigelio satis imperite institutam asserit et coram D. Spigelio aliisque varios ab illo
errores commissos esse libere se protulisse fatetur: quod D. Spigelium morti
generosae dominae occasionem dedisse non tacite sed aperte insimulaverit
inficias ire haud potest.
Errores enim medicorum in morbis gravibus et maxime si mors consequatur non
immerito lethales habentur. Utrum vero D. Spigelius errores a Belonio propositos
commiserit cum plures illi et distincti sint sigillatim perpendere ac dijudicare
convenit. Et quia ex iis quae generosae dominae acciderunt maxima ex parte
judicium est ferendum fundamenti loco relationem hystoricam a D. Spigelio
clarissimis dominis commissariis a serenissimo archiduce deputatis exhibitam
statuimus. Quia enim Spigelius illam methodice conscripsit omnia quae se praesente singulis diebus quandoque et horis evenerint consignavit in nullo sibi repugnat sed ultima primis conformia scribit omnia denique ab ipso annotata rationi et experientiae sunt consona.
E contra Betonius nulla utitur methodo imo nec ordine saepius sibi contradicit multa et rationi et medicorum observationibus adversantia refert D. Spigelii hystoricae relationi quam Betonii verbis majorem esse fidem adhibendum censemus.
Primo loco Betonius D. Spigelium curationem generosae ominae hyberno scilicet tempore suscepisse ex eo quod generosa domina satis commoda valetudine fruens de quibusdam tamen inveteratis affectibus omnis periculi expertibus et ad meliorem opportunitatem inducias praesentibus conquerebatur arguit: ipsam vero satis commode valuisse inde probat quia generosa domina multoties se multorum annorum spatio non ita bene habuisse professa sit quodque equo insidens leporum venatione eo ipso die quoad inchoandam a D. Spigelio propositam curationem est ingressa sese recreaverit nec ullum infirmae valetudinis indicium patefecerit.
Ad hanc objectionem respondet D. Spigelius quod ipse tanquam medicus in generosa domina plures ac periculosos morbos latitare et ex illis periculum non leve prae foribus stare observaverit atque praedixerit; Betonius autem de generosae ominae valetudine non aliter ac quivis idiota judicaverit. Qua responsione D. Spigelium ab errore hoc recte se liberasse censemus. Primo enim sicuti Hippocrates et Galenus in acutis 1. et prognostico 1. [fol. 62v] medici est non ea solum quae aegris et adstantibus manifesta sunt observare sed multa quae illi nesciunt cognoscere nec ad praesentia solum attendere sed ex his etiam quae futura sunt praevidere et praedicere.
Secundo si Betonius artem saltem Galeni quae in scholis omnibus medicis tyronibus legenda proponitur legisset quod cum praesente sanitate morbosus status conjungi possit didicisset.
Tertio quod morbi non tunc primum quando apparent generantur sed illorum causae humores nimirum vitisosi quandoque et maligni et venenati diutius in corpore delitescant et saepius gravissima symptomata ipsamque mortem subito ad ferant docet Hippocrates primo de diaeta Galenus quinto de locis affectis 6 et de alimentis primo et prorrhetico 17 et 3 in tertio epidemiorum 7. Nec ullus etiam est ex idiotis qui plurimos ex optima apparente sanitate subito in febres ardentes ac malignas incidisse non observaverit.
Quarto quod generosa domina plurimos vitiosos humores exacervaverit ac propterea male fuerit affecta ipse Betonius in tertio errore dum ex diaeta a D. Spigelio ordinata cacochymiam auctam fuisse dicit affirmat nec sane negare potest siquidem generosa domina a multo tempore pedes valde tumidos habuit eos a quibus pedes intumescunt ne in hydropem incidant mulierculae etiam timendum esse sciunt.
Quinto quia humores in generosae dominae constitutione redundantes periculum minabantur vel ex eo patet quod judicium et prognosim D. Spigelii eventus comprobavit. Priusquam enim D. Spigelius ullum adhibuit remedium generosa domina in dolores ventris et diarrhoeam incidit quibus pessimi et perniciosi successerunt affectus nec tamen D. Spigelius ullo generoso vehementi aut periculoso remedio fuit usus. Verum ratio hoc ipsum etiam persuadet nam veluti ex secundi erroris examine patebit coacervavit generosa domina humores varios et multum biliusos atque adustos qui ex levi occasione irritati gravissimos et perniciosos morbos producere poterant. Insuper calor nativus ab illis admodum erat suffocatus quod non modo pedum tumor sed urinarum etiam crudarum copia indicarunt. Accessit pessima victus ratio caccochymiam illam continuo augens et
naturae robur opprimens hinc quia brevi maxima consequerentur mala fieri haud potuit. Quibus omnibus ita se habentibus quod in cognoscenda generosae dominae constitutione et instituenda matura curatione non D. Spigelius sed Betonius aberravit judicamus. Secundo reprehendit Betonius D. Spigelium qui nulli innixus fundamento dolores ventris ab acribus et biliosis humoribus dependere censuerit cum tamen illi non aliunde quam a flatibus et materiae pituitosae copia essent exorti id quod confirmat primo ex ipsius D. Spigelii assertione qui praesente illustrissimo viro et se Betonio excrementa nihil aliud esse quam meram pituitam affirmavit. [fol. 63r] Deinde ex genero doloris qui parum erat acer et multum gravativus insuper ex anni tempore hyberno sexu foemineo et temperamento pituitoso tandem ex flatibus quibus venter adeo intumescebat ut percussus sonitum redderet. His respondet D. Spigelius quod ipse Betonius in tertio errore materiam illam ex qua oriebantur dolores turgentem fuisse affirmat. Turgens vero materia necessario sit calida non autem frigida. Praeterea remittit judicem ad ea quae in sua narratione hystorica recenset. In hoc pariter puncto non D. Spigelium sed Betonium fuisse deceptum censemus. Quod non generosa domina in meros pituitosos sed plurimos simul biliosos atque etiam atrabilares humores coacervaverit multa demonstrant et prae aliis maxime ipsa excreta quae toto morbi decursu biliosa fuisse in hystorica narratione dicitur nec alia fuisse dubitandum est siquidem primo statim die sponte exeuntia tenesmum magnum et sequenti die exulcerationem induxerant. Deinde ex ea victus ratione qua D. Spigelius generosam dominam fuisse usam refert nonnisi varii et permixti humores procreari potuerunt. Insuper pustulae erysipelatodes in facie generosae dominae adhuc (ut videbatur) sanae apparentes sitis intensa, lingua arida, ulcus crustosum in faoie obortum, haemorrhoides caecae cum calore dolores adeo intensi ut lipothymiam cum extremorum refrigeratione inducerent deliria cum clamore, febris a principio latens postmodum omnibus manifesta quin imo ipsae convulsiones epilepticae non frigidos sed calidos humores si non quantitate saltem qualitate abundasse satis superque testantur praeterea quae Betonius pro sua defensione adfert nihil probant. Quod enim generosa domina pituitosos etiam humores collegerit non negat D. Spigelius qui vomituum quoque pituitosorum meminit et saepius cum biliosis excretis pituitam fuisse commixtam scribit. Verum biliosi humores utpote furentes ac turgentes majus medico negotium exhibuerunt ut qui hinc inde movebantur et varios exitus quaerebant modo enim per alvum excernebantur modo ad uterum erebantur et menstruum fluxum anticipare faciebant modo fluebant ad haemorrhoides tandem ascendebant etiam in caput et inducebant deliria. Qua de causa D. Spigelius non sine ratione cholagoga et bilis fervorem compescentia remedia adhibuit.
Sic flatus non solum ex materia pituitosa generantur sed etiam calorem requirunt in debilem et fortem medium hoc est satis validum quod materiam crassam ac viscidam attenuare ac in flatus convertere valeat hos autem dissipare nequeat sicuti hoc docet Galenus quando lib. 12 method. 8 omnes crassos ac viscidos humores ab iis quae calefaciunt nisi simul valenter digerant liquari et in flatum mutari scribit. Et hinc illis quibus ventres flatibus turgent ut plurimum quidem viscida sed simul flava aut nigrescentia et acria excernere quotidie videmus. Excreta enim pituitosa materia biliosa autem causae efficiontis rationem in illa flatuum generare subeunt quae amplius Betonius addit leviora sunt quam ut refutationem mereantur. Nemo enim leviter in medico studio [fol. 63v] versatus ex prava victus ratione quovis anni tempore quosvis humores generari nec minus hyeme quam aestate febres biliosas exoriri ignorat. Sic foeminas non simpliciter sed in respectu ad mares frigidas dici ex primis medicinae rudimentis constat. Tandem cum generosa domina tempore sanitatis fuerit pulcherrimi habitus fuerit etiam paulo ante morbum hilaris et equitatione ac venatione sese delectaverit
quae pituitosam generationem non habuerit est manifestum sicuti autem Belonius in dignoscendis affectibus quibus generosa domina affligebatur aberravit ita et D. Spigelium tertii erroris immerito insimulat. Redundantibus enim non solum humoribus biliosis sed insuper iis furentibus aut saltem concitatis et laedentibus non potuit aliam quam frigidam victus rationem praescribere. Sic enim Paulus lib. 3. c. 43 in doloribus colicis ab humoribus acribus et mordacibus exortis victu humidiore et frigidiore utendum ab omnibus autem acribus cum dapibus tum medicamentis potuque vini inprimis vetuli cavendum esse praecipit. Quarto redarguit Betonius D. Spigelium quod turgente materia neglexerit evacuationem leviaque ac flatuosa medicamenta humori evacuando parum apta praescripserit. Nomine autem turgentis materiae se nihil aluid quam pituitae copiam intelligere admonet. D. Spigelius contra cur ab elective purgantibus abstinuerit in sua narratione hystorica hanc reddit causam quod metuerit ne novae materiae biliosae ac ferventiae copia in abdomen partem scilicet affectam conflueret atque dolores colicos et nephriticos recrudescere faceret intestina quoque calefacta ac maxime calor magis incenderet praeterea etiam ne humores in capite commoverentur atque ita apoplexia aut epilepsia succederet observaverat enim frequentissime quando alvus sponte flueret vel leniente exhibito magis commoveretur ubi materia acris ad eum locum qui sub dextro hypochondrio durus erat et dolebat perveniret quod caput repente calidis vaporibus repleretur et genae insolito rubore perfunderentur. Ex his rursus Betonium potius quam D. Spigelium aberrasse facile patet. Primo enim dum Betonius pituitae copiam turgentis materiae nomine appellat se in medicorum scriptis parum esse versatum neque adhuc vulgatissimum Hippocratis aphor. 22 sect. I. intelligere manifestum facit. Nam Galenus et omnes medici celeberrimi nunquam copiosam sed illam semper materiam quae vel movetur vel saltem ad motum inclinat turgere dicunt. Deinde si copiam pituitae intellexit frustra statim in principio valida medicamenta requirit nam materia pituitosa quamvis copiosa sit praebet inducias quod ipse etiam Betonius de sua materia turgente affirmat nec nisi praeparata hoc est attenuata incisa et abstersa sine molestia et noxa ad validis medicamentis educitur. Rectius ergo D. Spigelius blandis est usus medicamentis tum quia alvus Sponte flueret [fol. 64r] et levia medicamenta satis bene evacuarent tum etiam materia biliosa et fervida nisi prius sit contemperata et mitigata saevissimos cruciatus et intestinorum etiam exulcerationem dum per alvum fertur gignere solet commota etiam epilepticas convulsiones non raro inducit, quae mala si validioribus medicamentis porrectis supervenissent D. Spigelius culpa haud caruisset monentibus enim Hippocrate et Galeno in remediorum validiorum non modo quantum prosit sed etiam ne obsit medicus attendere debet. Quintum ac ultimum et quidem omnium maximum errorem statuit Betonius quod fluentibus mensibus medicamenta frigida flatuosa tarm intrinsecus fuerint exhibita quam extrinsecus applicata quibus etiam successerint statim ventris infirmi rugitus ructus copiosi convulsiones et tandem per uteri consensu epilepsia. Contra utero nullum medicamentum frigidum fuisse applicatum vel uterum flatibus intumuisse siquidem fluxerunt menses D. Spigelius negat. Perrexit autem in medicamentis biliosorum humorum acrimoniam contemperantibus quia illi etiam per uterum excernebantur et quia non obstante mensium fluxu per haemorrhoides exitum quaerebant. Quare in hac re D. Spigelium haud aberrasse statuimus nam materia biliosa ejusmodi remedia requirebat nec respuebat uterus utpote in quo biliosos etiam humores redundasse ex menstruis cum aliqua flavedine rubescentibus apparebat. Praeterea ex horum medicamentorum usu nulla uteri laesio fuit consecuta mensium enim fluxus more sanitatis tempore consueto per octiduum duravit nulla supervenit uteri praefocatio nullusque in eo dolor apparuit Rugitus autem et ruetus non ex utero sed abdomine flatibus repleto exortos fuisse
siquidem nullum adfuit laesi uteri indicium non est ambigendum. Sic epilepsia
successit deliriis quae ex humoribus biliosis in caput delatis non autem ex
consensu uteri supervenisse ex historica D. Spigelii narratione manifestum evadit
nec etiam successit epilepsia praesente D. Spigelio sed die morbi 26. atque ita 10
fere diebus post D. Spigelii discessum quo temporis intervallo varios in victu et
medicamentis errores contingere potuisse non est negandum.
Quod itaque D. Spigelius ex propositis a Betonio erroribus nullum admiserit
quodque propterea Betonius D. Spigelii famam immerito laeserit ex dictis
concludimus.
N. Decanus. [fol. 64v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.234, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.234/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success