Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. Juni 1614] II. congregatio 13. Junii proposui decretum magnifici domini rectoris cum incluso decreto screnissimi principis Ferdinandi in quo petebatur an cuidam oculistae herniarum ac calculorum sectori per patentes debeat a principe concedi licentia practicandi per Austriam. Conclusum quod non. Interea vero oculista Nie Jacob Winckler cum alio Hochedlinger ad facultatem supplieavit pro examine. Admissi sunt hac tamen conditione ut post examen manuales operationes ex tribus punctis examinatis exhiberent quod factum est. Examinati sunt alter 23. Junii, 24. alter. Responderunt sufficienter data sunt illis testimonia visis literis nativitatis et disciplinae solvit quilibet 3 flor. Pedello suum. Responsum est postea ad decretum cum examinati hi duo sint principem posse lacere quod velit.
Joannes Häringshauser supplicavit facultati ut sua ingredientia Mithridatium visitet. Factum approbata sunt miscuit 19. Julii, agitavit 3. Septembris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.236, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.236/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success