Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. Dezember 1614] I. congregatio. Die 10. Decembris convocavi dominos doctores
ad congregationem quae facta fuit 19. Decembris. In eadem petiit D. D. Bernhardus
Halfter ad facultatem et oretenus admissus fuit et sorte assignatus est ei aphor. 3
sect. 1. Dedit collationem et statim exposuit cuilibet domino doctori 4 flor. et
facultati 6 flor. pedello quoque suam portionem.
In eadem congregatione proposui quid faciendum sit cum speciebus de hiacinthio
quas ante annum die 14. Januarii sub decanatu D. D. Geisleri in visitatione
apotecariorum apud nigrum morum accepimus. Responsum mihi fuit ut species per
fenestras [fol. 67v] projicerem vasculum de stanno factum ad ladulam facultatis
ponerem quod et factum est.
Postmodum vero cum ob gravissimum morbum fratris mei abbatis Cellis Mariae73
vocatus fuerim substitui in vicedecanum D. D. Joannem Maternum.
Eo tempore pro stipendio Emericano supplicavit Mag. Joannes Textorius cui ab
inclyta facultate concessum fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.245, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.245/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success