Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[3. Mai 1615] 3. mensis Mai informatio propter agyrtam quendam nomine Crantz
venerabili consistorio tradita mihi remittitur denuo facultati proponenda pro
correctione.
Item traditur supplicatio cujusdam Joannis Spangenberger qui se falso chymistam
universitati incorporatum vocabat. Utrumque proposui scripto inclytae facultati quae
conclusit ut data prior informatio propter Crantzium corrigeretur Spangenbergeri
vero negotium apothecaris in quorum praejudicium maxime vergeret pro
informatione demandaretur.
Correcta per me et emendata fuit informatio et venerabili consistorio reddita uti est
sub A fuitque Crantz uti homo ignarus et fraudulentus omnino a facultate rejectus.
Supplicatio vero Spangenbergeri apothecariis pro ipsorum etiam informatione
transmissa.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.248, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.248/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success