Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. Februar 1606] VII. congregatio. Die 15. Februari hora 4. vespertina convenerunt apud me collegii medici doctores, propter rigidum decretum a venerabili consistorio ad me missum, quo mandabatur, ut in continenti atque momento sub inevitabili poena effigiem doctorissae saepius nominatae restituerem.
Conclusit inclyta facultas, ut scriptum aliquod a me conciperetur venerabili consistorio offerendum, quo nomine facultatis de decreti rigiditate et subitanea effigiei restitutione in momento sub inevitabili poena facienda conqueri debeam, quod factum fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.25, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.25/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success