Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[29. August 1615] 29. Augusti in congregatione proposui libelum supplicem adjunctis simul literis disciplinae et natalitis Joachimi Huchfeldt Hamburgensis quo in chirurgia examinari petiit qui dum a sacra caesarea majestate eo lubentius quod examen hoc subire promiserat in aulae chirurgum jam receptus esset atque etiam a D. D. Joanne Petro Magno ejusdem sacrae caesareae majestatis archiatro et consiliario collegae nostro nobis summe commendaretur inclyta facultas in petitionem ipsius benevole consensit.
In eadem congregatione inimicitiae quaedam ac discordiae inter membra nostri collegii exortae diremptae ac penitus sublatae sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.257, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.257/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success