Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[19. Oktober 1615] 19. Octobris in ultima congregatione primo difficultatem quandam ratione cistae nostrae majoris quae cum ponderosa nimis et gravis sit ideoque propter varias incommoditates ad hinc et inde transportandum inconveniens an non consultius sit ut cum privilegiis in originali siquidem illorum transsumpta videmata ad manus et usum quotidianum alias habeamus ad archivium universitatis tanquam ad tutiorem locum reponeretur. Placuit propositum inclytae facultati [fol. 71 r] et in id omnino consensit.
Secundo in medium allata et pertractata fuit controversia orta inter D. D. Olitorium uti praesidem et N. Wissegk med. stud. propter tam diu dilatam thesium disputationem licet eandem praedictus dominus praeses saepius studiose urserit. Conclusum ut pro hac componenda lite duo eligerentur commissarii quibus a futuro domino decano per decretum injungeretur hoc negotium ea lege componant ut subsequenti septimana theses adhuc sub iisdem nominibus quibus impressae erant disputarentur. Sed Wissegk prius quam commissio incoepta interim hinc absque praescitu facultatis discessit. Tertio officium decanatus mei resignavi. Rationes acceptorum et expositorum:
A domino antecessore 14 flor. 6 sol. 1 cruc, a Volcmaro Thielo apothecario 5 flor., a Melchiore Scholtz balneatore 3 flor., a Joachime Huchfeldt chirurgo 3 flor. Summa: 25 flor. 6 sol. 1 cruc.
Exposita: Bajulo cistarum 18 cruc. in festo Cosmae et Damiani cantori, organistae, aedituo 3 flor. 03 cruc. [fol. 71 v] Pro vino dulci et nostrate item pro omnis generis confectionibus et reliquis in collatione exhibitis 11 flor. 9 cruc. Pro anniversario et officio defunctorum cantoribus sacerdotibus ministris et sacristano 6 flor. Pedello suum salarium et quod in festo sanctorum Cosmae et Damiani et ad officium defunctorum indixit 4 flor. 15 cruc. Summa: 24 flor. 45 cruc. Restant: 1 flor. 1 cruc. Laus Deo uni Irino. Sigismundus Geisler Dr. m. p. [fol. 72r]
[1615/1616]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.267, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.267/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success