Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. April 1606] VIII. congregatio. Die 15. Aprilis rursus congregatio ob decretum
quoddam facultati transmissum instituta fuit, eoque mandatum, ut saepius nominata
effigies, sine ulteriori admonitione doctorissae restituatur. Pluralitas votorum
conclusit, eam nulla ratione restitui debere.
Hac insuper congregatione Balthasar Sachs Nissenus Silesius, med. stud. pro
stipendio Emericano tunc temporis vacante inclytae facultati supplicem libellum
obtulit, qui dominis ejusdem stipendii superintendentibus pro informatione
transmissus fuit.
Istis omnibus (laus Deo) peractis, offitium Decanatus mei deposui, atque inclytae
Facultati in plena congregatione resignavi.
Hac eadem congregatione pro futuro decano et successore meo inclyta facultas
excellentissimum Dnm. Doctorem Thobiam Pirbachium eligit, cui per pedellum omnia
ad facultatem spectantia bona fide transmisi.
Accepta:
A nobili et clarissimo viro domino Benedicto Berger phil. et med. dr. exdecano
antecessore meo, et [fol. 10r] seniore venerando accepi 6 flor. 5 sol. 6 num.,
D. D. Lucas Colerei solvit 6 flor.,
D. D. Joannes Adamus in defalcationem sui propter admissionem ad collegium
nostrum debiti solvit 4 flor.,
D. D. Lucas Colerei facultati solvit 6 sol.
Duo balneatores Georgius Seifridt et Andreas Leutter pro suis examinibus facultati
solverunt singuli 3 flor.,
Balthasar Sachs med. stud. pro inscriptione solvit facultati 15 cruc.
Martinus Mader balneator et mortuorum inspector pro suo examine solvit facultati 1
flor. 15 cruc.
Summa perceptorum: 24 flor. 7 sol. 6 num.
Exposita:
Judici solvi 24 cruc.
scribae notarii pro descriptione quorundam scriptorum contra Dei gratia doctorissam,
ut quiet. A 3 flor. 6 sol. 28 num.
Baiulo cuidam propter magnam ladulam ad me portatam 15 cruc.
pedello ut quiet. B. 3 flor. 6 sol.
Summa expositorum: 8 flor. 13 cruc. 2 num.
Qua summa a superiori subtracta, remanent facultati 16 flor, 41 cruc.
Quam pecuniam bona fide successori meo, nobili et da [fol. 10v] rissimo viro dmno.
Thobiae Pirbachio phil. et med. Doctori pro futuro semstri noviter electo decano
spectabili per universitatis pedellum cum omnibus aliis ad facultatem spectantibus
transmisi.
Soli Deo laus et honor in saeculorum saecula.22 [fol. 11r]23
Acta decanatus Tobiae Piripachii Viennensis Austriaci phil. et med. dr. et theoricae
medicae professoris ordinarii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.28, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.28/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success