Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[1. Juni 1616] II. congregatio 1. Junii. Proposui decretum regiminis L de statu
officinarum pharmaceuticarum informationem requirentis. Decretum est ut prius
officinae visitarentur quam exhiberetur responsum. Officinae fuerunt visitatae
responsum vero quia nemo requisivit a me non est oblatum.
Cum ego ratione professurae in consistorio senioris vices gererem ut alius
denominaretur qui meas vices suppleret venerabile consistorium decreto M. injunxit.
Respondit facultas veterem legem et consuetudinem ut is qui in facultatis rotula
quam vocant senior sit senioris in consistorio locum occupet observandum esse.
Quod venerabili consistorio scripto indicavi.
D. D. Halfterus meus antecessor honorandus sui decanatus [fol. 75v] acta legit
quae a facultate sunt approbatae.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.281, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.281/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success