Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. Juli 1616] IV. congregatio die XIII. Proposui libelum supplicem
pharmacopoeorum facultatis assistentiam petentium in duobus casibus 1. quod
senatus Viennensis diebus festis oleum, saccharum, crocum et alia aromata nisi a
medico aegris praescripta essent divendere sub poena pecuniaria severe ipsis
interdixisset.
2 Quod idem senatus ad petitionem aromatariorum qui [fol. 76v] praedictarum
rerum venditionem pharmacopoeis penitus interdicendam praetendebant
pharmacopoeos ad publicam audientiam in qua audita utraque parte definitivam
sententiam pronunciare vellet serio citavit.
Facultas re altius considerata senatum in utroque puncto in praejudicium
privilegiorum facultatis egisse censuit ideoque patrocinium pharmacopoeorum suscipiendum et primo senatum per literas admonendum amice dein vero si senatus facultatis admonitionem negligeret negotium totum excelso regimini proponendum sed prius pharmacopoeos ad congregationem vocandos suique officii et debitae obedientiae commonefaciendos esse decrevit. Proposui facultati libelum supplicem Michaelis Hueber cujusdam circumforanei ab excelso regimine libere artem suam per totam provinciam exercendi licentiam petentis quam pro informatione facultati regimen transmisit. Conclusit facultas regimen informandum esse ut scriptum Qu. continet.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.287, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.287/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success