Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[18. Oktober 1616] VII. congregatio XVIII. Octobris. Cum Viennenses a dominis
commissariis ab excelso regimine deputatis ad instantiam meam bis per regiminis
viatorem citati non comparuissent num commissio ulterius sollicitanda an vero
quiscendum sit quaesivi.
Decrevit facultas ut futurus dominus decanus negotium hoc perficere studeret cui
propterea omnia acta tradidi.
Cum de medicamentis in appendice consignatis alia adhuc dubia essent ea
dominis doctoribus determinanda proposui quae etiam determinata fuerunt sicuti in
appendice est videre.
Cum in aerario facultatis pro celebrando officio defunctorum sufficientes quidem
essent sumptus sed olim ut singuli doctores ad id peragendum pro aequali et rata
portione decretum esset aliqui vero meorum praecessorum ex aerario
satisfecissent quid mihi faciendum esset determinari petii. Conclusit facultas ut
quando sufficientes sint in aerario pecuniae ex illis sumptus pro officio defunctorum
promerentur exhausto vero aerario singuli domini doctores contribuerent.
Monui dominos doctores ut denominarent commissarium qui rationibus
universitatis recognoscendis intersit. Denominatus est D. D. Olitorius.
In festo sanctorum Cosmae et Damiani orationem pro more consueto habuit
Joannes Suevus Veltkirchensis Rhetus med. Stud. [fol. 79r]
In officio defunctorum orationem habuit funebrem potissimumque memoriam
piissime defuncti D. D. Piselli recolentem quae in fasciculo actorum extat dominus
Theodorus Everdinckh art. Et phil. Magister.
Nomen facultati dedit Mag. Joannes Petritius Ratisbonnensis Boius et Henricus
Massuca ex ducatu Luzenburgensi Mupelensis.
Accepta: A domino meo praecessore 14 flor. 2 cruc, ab actrice Euphrosina 5 flor.,
a D. D. Jesckio 6 flor. 45 cruc, a duobus balneatoribus 6 flor. Summa: 31 flor. 47
cruc.
Exposita: In festo sanctorum Cosmae et Damiani: cantori et organistae 3 flor., pro
quatuor mensuris vini Hispanici 4 flor., pro 20 Martiis panibus dupplicatis 2 flor.,
pro confectis saccharatis 3 flor., pro pane butyrato 36 cruc, pro officio
defunctorum: cantori 1 flor. 30 cruc, aedituo ratione sacrae missae 3 flor. 30 cruc,
pro cathedra collocanda in festo et in officio defunctorum 30 cruc, bajulo qui attulit
cistas 15 cruc. pedello salarium consuetum 3 flor. 45 cruc, eidem 48 cruc. Pro
describenda informatione Viennensium in causa pharmacopoeorum 1 flor. 30 cruc.
pedello pro duabus quas vocant executionibus 12 cruc, viatori regiminis pro
duabus executionibus 12 cruc, scribae D. D. Pizan, Khele 45 cruc, pro fructibus,
vino et pane butyrato exhibitis in conscriptione catalogi 1 flor., studiosis duobus qui
catalogum et appendicem descripserunt, ut D. D. Magno Pragam mitti possent 46
cruc. Summa: 27 flor. 19 cruc. Restant: 4 flor. 28 cruc.
In spe et silentio quia nondum omnium dierum sol occidit.
Tobias Piripach.77 [fol. 80r]
[1616/1617]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.293, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.293/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success