Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[29. Juli 1617] XXIX Julii petitioni Joannis Peringeri pharmacopoei qui empta
officina sub signo aureae coronae ad examen admitti petiit facultas benigne assensit
eamque ob causam dominos examinatores anno praeterito electos confirmavit.
Datis itaque fidejussoribus ratione literarum nativitaitis (disciplinae enim et servitii
literas exhibuit) ad examen admisit. Satis frigide et inepte respondit attamen cum
seria admonitione quia juvenis esset et spem melioris frugis praeberet pro artis
suae magistro declaratus fuit.
Examinatores D. D. Paulus Perckhoverus, Sigismundus Geisler; ex pharmacopoeis
domini Häringshauser et Joannes Reutter.
Praeparavit in officina domini Häringshauseri electuarium diaphenicum et pillulas
aggregativas in officina domini Reutteri syrupum diasenos et emplastrum de
meliloto. Testimonium examinis in ladula repositum exhibitis literis natalitiis a meo
domino successore accepit.
Ab excelso regimine tria accepi decreta quibus informatio de pestis grassantis statu
requirebatur. Primum K. 25. Augusti, secundum L. 9. et tertium M. vigesimo die
Septembris.
Ad singulorum deliberationem dominos doctores convocavi et ex eorum votis
sigillatim informavi sub N. 0. P.
Cum informatio caesarea lectionum philosophicarum in aliquibus immutata herum
Praga allata esset ex decreto consistorii descriptionem illius meo domino
antecessori ex consistorio transmissam ex ipsius aetis ad me recepi et a domino
notario universitatis in corrigendis correctum sub Q meo fasciculo addidi.
D. D. Maternus denuo in commissarium rationum fuit electus.
Resignavi officium decanatus mei. [fol. 86r]
Accepta: Residuum ex priori decanatu 4 flor. 28 cruc, a chirurgo 3 flor., a
pharmacopoeo 5 flor. Summa: 12 flor. 28 cruc.
Exposita: Pedello salarium 3 flor. 45 cruc, eidem ratione festi sanetorum Cosmae
et Damiani 30 cruc, bajulis cistarum 15 cruc, pro describenda informatione in causa
Alphani Hebraei 15 cruc. In festo sanctorum Cosmae et Damiani cantori et
organistae 3 flor., aedituo 15 cruc. Summa: 8 flor. Remanent solvendi: 4 flor. 28
cruc. pro quibus exhibitam volo collationem in festo sanctorum Cosmae et Damiani.
Pro celebrando anniversario mortuorum singuli domini doctores debitam stipem
contulerunt.
Orationem de sacris martyribus habuit Mag. Joannes Petritius.
Nomen facultati dedit: Jacobus Carl Stirus Austriacus.
Omnia sunt ingrata.
Tobias Piripach D. [fol. 86v]
[1617/1618]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.311, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.311/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success