Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[7. Dezember 1617] Ideo ad 7. Decembris in convocata plena congregatione totam hanc controversiam quae alias anno 1610 etian mota fuit proposui finaliter decidendam. Fundamentum autem controversiae erat hoc: Utrum nempe doctores aulici et provincialium sive salario conducti sive titulares aut ili extra facultatem quicunque in consultationibus consessibus processionibus aut quibusvis alis actubus doctoribus et colegis nostrae facultatis praecedere et prioritatem aliquam habere debeant an contra. Hac re diligenter considerata et perpensis privilegiorum nostrorum amplitudine et majestate iusuper etiam quod archiduces ipsimet in dijudicandis et dissolvendis litibus ad medicinam spectantibus facultatem nostram tanquam summum tribunal hactenus agnoverint ideoque etiam aulicos doctores litigantes ad nos ut judices remiserint sicuti in actis nostris sub anno 1614 videre est optima ratione tandem ab inclyta facultate nostra unanimiter conclusum et statutum est:
Quod nullus facultatis nostrae colega et doctor cedere debeat doctoribus aulicis aut extraneis quibuscunque quolibet etiam in loco aut actu exceptis personarum archiducum medicis qui tamen nihilominus decanum facultatis nostrae in omnibus ac ubique supremum agnoscere teneantur. [fol. 87r]
Secundo in eadem congregatione propositum fuit decretum regiminis in quo de aperiendis scolis requirebatur a nobis informatio quae data est ut lit. C. Tertio jussus est legere acta sui decanatus D. D. Olitorius quae approbata sunt. Quarto perlectus est supplex libellus D. D. Joannis Caspari Crafft sub D. quo ad repetitionem admitti petebat. Admissus fuit et dies datus est ipsi pro assignando aphorismo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.314, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.314/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success