Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[31. August 1618] Ideo propter hoc et alia facultatem concernentia congregationem indixi ad 31. Augusti ad quam etiam apothecarii omnes ut publice traderetur catalogus et appendix erant convocati.
Primo autem quia magnificus dominus rector et venerabile consistorium a facultate loco D. Materni requireret alium commissarium qui rationibus nomine facultatis interesset electus est D. D. Joannes Casparus Crafft.
Secundo propositum est negotium chirurgorum circa quod visum fuit facultati ut ad me decanum Wincler lithotomum citarem atque illi hoc quod in statuta contra promissa deliquisset sub poena exprobrarem; chirurgis autem interim insinuandum oretenus facultatem velle erga Winclerum ob peccata commissa jus suum exercere strenue. Quoad injuriam autem illis illatam nos ipsis relinquere liberum si vellent illum apud judicem civitatis hac de causa convenire et accusare. Tertio catalogus et appendix nostris expensis impressus pharmaceutis est solenniter traditus cum rigorosa admonitione ut onmia et singula secundum praescriptum ordinem et decretum caesareum stricte et serio observent. Apothecarii haec omnia non solum diligenter observare velle stipulata manu promiserunt sed et pro hac nostra paterna dispositione et cura erga se et totam rempublicam summas facultati egerunt gratias.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.328, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.328/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success