Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[7. Jänner 1619] Die 7. Januari congregatis apud me dominis doctoribus petit aphor. pro repetitionis actu D. D. Hubertus Tossanus exhibito sui doctoratus testimonio qui ili ex consensu facultatis sorte obtigit 35. sect. II. Solutio consueta pecuniae singulis dominis doctoribus ad ilius petitionem usque ad festum divi Joannis Baptistae dilata fuit sed paulo post cuique doctori suum quemadmodum etiam facultati 6 flor. 6 sol. exolvit recepto suo doctorali privilegio quod interea pignoris loco apud me deposuerat.
Repetitionis actum perfecit die 8. Februari.
In eadem congregatione fuerunt lecta et approbata acta utriusque decanatus domini D.
Geisleri.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.337, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.337/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success