Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[20. April 1619] Tandem 20. Aprilis in congregatione resignavi officium decanatus
mei.
In eadem congregatione approbatae sunt theses de conservatione, praeservatione
et curatione Petri Pauli Langnickelii quae deinde sub praesidio D. D. Conradi
Colmanni medicinae theoricae professoris primarii discussae fuerunt publice 28.
Maii.
Unanimiter quoque tunc conclusum fuit ut in posterum certas ob causas studiorum
disputationes fierent hora prima pomeridiana.
Accepta a D. D. Huberte Tossano 6 flor. 6 sol.
Exposita: Pedello suum stipendium 3 flor. 6 sol., pro deportatione cistae in
archivum 15 cruc. Restant: 2 flor. 6 sol.
Mas vale a quien Dios ayuda que quien mucho madruga. Avec esperanse et
silence.
D. Guil. Rechperger m. p. [fol. 92r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.342, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.342/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success