Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[21. Oktober 1619] 21. Octobris ultima congregatio habita in qua primo lectus
supplex libellus D. D. Joannis Bierdiempfelii med. dr. Petentis sibi dari testimonium
inscriptionis quod illi datum fuit ad jussum tamen magnifici domini rectoris et
venerabilis consistorii nimirum ipsum solito prius praestito juramento nomen suum
dedisse facultati medicae prout reperitur in actis sub decanatu quarto domini D.
Benedicti Pergeri anno 1596.
Resignavi officium decanatus mei.
Accepta: A D. D. Rechperger praecessore 2 flor. 6 sol., a D. D. Joanne Petro
Canobio 6 flor. 6 sol. Summa: 9 flor. 30 cruc. [fol. 93r]
Exposita: In festo sanctorum Cosmae et Damiani cantori et organistae integrum
talerum 3 flor., pedello 15 cruc, aedituo 15 cruc, pro vino dulci 3 flor., pro vino
communi 1 flor. 30 cruc, pro confectionibus et reliquis bellariis 5 flor., pedello
salarium 3 flor. 6 sol. Summa: 17 flor. 15 cruc.
Restat mihi facultas ex isto decanatu 7 flor. 6 sol., ex praecedenti quinto vero
decanatu 4 flor. 49 cruc.
Deo laus honos et gloria in saeculorum saecula.
Sigismundus Geisler Dr. m. p.81 [fol. 94r]
[1619/1620]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.351, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.351/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success