Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. Oktober 1620] 15. Octobris me et aliquot dominis doctoribus praesentibus officina ad nigri elephantis signum visitari coeperat. Omnia in optima forma haberi reperta.
Visitata est officina ad rubeum cancrum per me D. Geislerum Perckhoverum seniorem Bernhardum Alffterum ab Alphtis et alios. Selectiora atque putabatur inventa sunt. Abjici tamen meruere: Oximel helleboratum, conserva florum Poeoniae, electuarium diaprunum lenitivum, elect. de hermodactilis alexipharmacum antiquum requies Nicolai species diadragachanti pulvis contra casum, emplastrum spleneticum [fol. 101 r] lapis bezoarticus, orientalis rancidus in meditullio cum occidentali commisceri potens. Cuncta haec et si quae alia ejuscemodi sortis valorisve reperta fuerunt confundi nostro in conspectu imperavi abjicique.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.376, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.376/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success