Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[24. November 1620] 24. Novembris decretum G. mihi transmissum fuit in quo
facultati mandabatur ut cappam pro decano quo is una cum habitu in
solennitatibus uteretur fieri curet quare id scripto H. facultati intimavi quo ex qua
materia cujus coloris eam velit fieri concluderet.
Secundo loco copiam admonitionis D. Scherhackhel (scripto monendus erat cum ad
pedelli verbo factam intimationem non comparerit) revidendam facultati transmisi.
Tertio proposui quid agendum sit ratione debiti quo facultati D. D. Joannes Baptista
Janka qui paulo ante Crembsium abierat obligabatur.
Quarto in negotio confirmationis privilegiorum quid fieri velit facultas cum imperator
brevi discessurus dicatur conclusit facultas quanto ad primum cappam ex italica dicta
materia conficiendam colore cerasorum (hochweixelbraun).
Secundo admonitionem D. Scherhackhl non mittendam donec abeat imperator; si
maneat mittendam.
Tertio ratione D. Jankae piae memoriae scribendum patribus societatis penes quos
deposita dicatur pecunia ilius ut de hac nobis satisfaciant.
Quarto differendam petitionem confirmationis privilegiorum parante jam abitum
imperatore quae omnia ut conclusa sunt exequutum.
Cappam ut adhuc ante festa natalitia pararetur laboravi pro qua exposui 25 flor. 33
cruc. quam pecuniam postea aequali omnes portione persolvimus.
D. Scherhäckhl scripto supradicto ut conclusum monui cum imperator remaneret.
Venit ad me seque authoritate deputatorum provinciae medicinam hic facere
praetendit vigore decreti K. sibi transmissi.
Patri rectori collegii Crembsensis nomine facultatis scripsi ut de pecunia D. Jankae
nobis satisfaceret. Rescripsit mihi ut L. pecuniam dictam partim (sic disponente
demortuo Janka) in pios usus conversam partim aliis ab eo relictis debitis
persolvendis applicatam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.383, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.383/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success