Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. April 1621] VI. Congregatio ad 27. Aprilis. Primo domini superintendentes
Emericanae fundationis D. Rechperger et D. Golerey supplici [fol. 104v] libello
petierunt ut deputarentur commissarii qui rationes D. Pirpachii piae memoriae
revisas et approbatas omnesque res ad praedictam fundationem spectantes eis
una cum beneficio inventarii tradant. Denominati sunt D. Tossanus et D. Canobius.
Secundo produxi in congregatione libellum supplicem Y D. D. Textoris qui exhibito
authentico sui doctoratus testimonio humiliter petiit ad repetitionis actum admitti.
Orta est inter collegas controversia an augenda sit a repetentibus pecuniae solutio
quae hactenus solvi consuevit. Conclusum tandem est ut D. D. Textor non plus
solvat quam hactenus solvi consuetudo fuit cum nulla de hac re essent statuta
penes facultatem de augenda vero exactione solutionis a repetentibus in proxima
determinetur congregatione.
Secundo D. D. Textori assignatus est aphor. 13. I. sectionis.
Resignavi officium decanatus mei.
Accepta: A domino exdecano 12 flor. 17 cruc, a balneatore Sebastian Lang 3 flor.,
a D. Textore 6 flor. Summa: 21 flor. 17 cruc.
Expensa: Pedello salarium 3 flor. 45 cruc, bajulo 8 cruc, illi qui supplicem libellum
caesari tradendum descripsit 30 cruc, eidem 30 cruc. pro transsumpto privilegio
D. Judicis 30 cruc. Summa: 5 flor. 23 cruc, restant: 15 flor. 23 cruc. [fol. 105r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.388, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.388/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success