useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.398
Signature: 1.5.398
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. November 1621
Sitzung vom 27. November 1621  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [27. November 1621] In prima congregatione 27. Novembris D. D. Geisler sua acta perlegit quae approbata fuere.

    Deinde decretum regiminis ratione magisterii sanitatis perlectum est in quo et augmentum salarii in futura diaeta provinciali et habitatio magistro sanitatis pollicebatur. Ad hoc decretum responsum voluit facultas se nullum penitus nancisci posse qui officio tam periculoso praeesset neminem quoque cogere

    posse. Decretum saepius nominatum lit A. magistro sanitatis Seldenreich traditum

    non recuperavi.

    Antequam vero scriptis mandarem hanc collegii nostri responsionem ipsemet adivi

    D. D. Henricum Massucam qui per libelum mentem suam aperuit quod inaudiens

    D. D. Seldenreich qui antea saepius admonitus officium renuerat expedito supplici

    libello B. patronos accessit et quod antea recusarat ursit et obtinuit praestititque

    excelso regimini juramentum et in magistrum sanitatis electus est.

    Eadem congregatione D. Rechperger pharmacopolarum examinator ordinarius

    omnium votis declaratus est.

    Jacobi Liewalts petentis ad examen pro magisterio in arte pharmaceutica libellus C

    perlectus est. Notandum quod senatus Viennensis huic pharmacopolae provisori

    ad coeruleam officinam emptionem dictae officinae ratificare noluerit nisi prius a

    facultate medica per examen dignus judicaretur. Facultas visis tum natalitiis tum

    disciplinae et servitii testimoniis eundem ad examen admisit. [fol. 108r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.