useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.436
Signature: 1.5.436
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. November 1623
Sitzung vom 8. November 1623  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [8. November 1623] VIII. Novembris habita est congregatio in qua primo lecta sunt acta

    et approbata D. D. Colmanni.

    Secundo supplex libelus ad imperatorem idiomate germanico mihi traditus per D. D.

    Colmannum est revisus et aliquantulum correctus. Sed postea alius libelus conceptus

    latine inventione D. D. Rechperger qui facultati melius arrisit et placuit ut per me

    imperatori cum brevi aliqua alocutione exhiberetur quod factum est. Imperator autem

    super hoc benignam promisit resolutionem.

    Tertio lectus est libelus supplex Thobiae Griell balneatoris petentis examen

    chirurgicum quia quoniam confessus esset ot sacrosanctam eucharistiam juxta morem

    ecclesiae catholicae percepisset ad examen est admissus et examinatus 13.

    Novembris etc.

    Quarto Joannes Juncker med. bacc. proposuit facultati thesos de crisibus disputandas

    pro gradu licentiae consequendo petitque facultatis assensum. Consensit facultas.

    Insuper etiam ad porrectum ipsius supplicem libellum 28. Octobris 1623 obtinuit anto

    D. Magyrum praecedentiam post acceptum gradum. [fol. 114v]

    Quinto Mag. Leonardus Mylgiesser etiam exhibuit facultati theses pro gradu

    baccalaureatus. Consensit facultas.

    Sexto In eadem congregatione Petrus Magyrus phil. ac med. dr. petiit ad repetitionem

    admitti et facultati nostrae incorporari. Posteaquam autem legerentur literae

    testimoniales doctoratus videbatur dominis doctoribus subesse aliquem errorem et

    defectum ratione studii non completi.

    Concludebatur tunc illum admittendum non esse donec error corrigatur quod id ipsi

    insinuatum est. Denuo autem supplicavit adjunctis copiis seu vidimus suorum

    testimoniorum quae cum facultati pro recognitione transmisissem ex pluralitate

    votorum D. Magyrus ad repetitionem admittitur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.