Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. April 1607] A suscepto officio informationem in causa privilegiorum nostrorum ab excelso regimine serenissimo archiduci, domino domino nostro clementissimo exhibendam, diligenter quidem quod dicitur, sollicitavi. Licet autem dominos consiliarios in regimine frequentiores brevi affuturos negotiumque nostrum, quod a paucis expediri nequeat tractaturos fore, saepius mihi promitteretur, informationem tamen praedictam toto hoc semestri impetrare non potui.46 Martinus Cordäz chirurgus et barbitonsor empta officina quondam magistri Erasmi N. in Lubeckh per chirurgos pro more solito praesentatus libello supplici A ad examen admitti petiit ac annuentibus dominis doctoribus praestitisque praestandis 2. die Maii a deputatis dominis doctoribus in arte chirurgica examinatus et cum satis commode respondisset ac pro manualis operationis specimine emplastrum ad puncturas et unguentum fuscum confecisset, approbatus fuit. Solvit facultati pro examine 3 flor., pedello suum. Examinatores, quos ordo tangebat, vocati erant dom. doct. Magnus, qui impeditus non venerat, dom. doct. Pisellius, dom. doct. Panisott,
dom. doct. Rechperger.
Chirurgo xenodochii civilis literas ad senatum in Gnotzhaimb pro nativitatis et
disciplinae testimoniis denuo impetrandis petenti ex facultatis assensu sub47
minore sigillo tradidi. Exemplum habetur in fasciculo actorum sub B.48
Cum negotium nostrum in excelso regimine diutius quam speraveram haereret, et
ab uno alteroque dominorum doctorum de Bertollazio pseudochirurgo, de
Pithopaeo chymico, qui vulgo domini comitis ab Sulz doctor dicitur, aliisque
illegitime praxin medicam exercentibus admonerer, ne mea socordia facultatis
honor detrimentum capere videretur, ad 12. diem Junii congregationem institui, in
qua a dominis doctoribus praesentibus conclusum fuit:49
Primo, ut Bertolazium coram serenissimo per libelum supplicem accusarem.
Secundo, ut Pithopoeum oo quod in facultatom contumoliosus esset, per lictores in
carceres judicis duci procurarem.
Tertio, ut duos provincialium medicos D. Rulandum et D. Schwenzelium extra
urbem ad curandos aegros constitutos, nunc vero intra moenia urbis practicantes
ad me vocarem eisque, ut a praxi abstinerent injungerem, sique non
obtemperarent apud dominos deputatos provincialium scripto de iis conquererer.50
[fol. 18r]
Interea vero temporis dum accusationem BertoIIazii conscriberem, ex cancellaria
regiminis privilegium ipsi a serenissimo concessum ut C. accepi,51 quare illud cum
scripto D. dominis doctoribus transmisi cumque illis ut chirurgorum senioribus, qui
peregre abierunt domum reversis, congregatio institueretur, placeret, negotium eo
usque distuli.
Verum cum paullo post Bertollazium, novum a serenissimo privilegium
consecutum esse, intellexissem, atque etiam in cancellaria serenissimi videndum
id impetrassem, ne ab excelso regimine promulgaretur, quod unicum Bertolazio
impetrandum remansit, statim eadem die libellum supplicem E. composui et quia
periculum in mora fuit solis dominis doctoribus senioribus corrigendum transmisi,
approbatum postmodum exhibui ac ab excelso regimine non solum ut BertoIIazii
petitio differretur sed etiam gratiosam ad serenissimum intercessionem impetravi,
quam libello nostro inscriptam ac occlusam praesente D. D. Pisellio magnifico
domino a Krenberg tradidi.52
Cum postmodum pro53 expediendo nostro negotio apud dominum a Krenberg
instarem, ab illo, quod serenissimus privilegium semel concessum omnino ratum
esse vellet, Bertollazius autem literas quas vocant reversorias de non exercendis
internorum morborum curationibus facultati tradere promptus esset, intellexi, quare
instituta congregatione dominis doctoribus id proposui, atque eorum jussu libellum
supplicem F conscripsi et praesentibus dominis doctoribus Cuttigio et Piselo
serenitati suae exhibere volui. Quia vero serenissimus tardius egrediebatur,
generosus dominus a Stotzing ad preces D. Pisellii serenissimo in camera libellum
nostrum obtulit.54
Chirurgi Viennenses pariter altero post nos die in eadem causa per chirurgum
personae, magistrum Petrum serenissimo supplicationem obtulerunt. Licet autem
tum ego tum chirurgi apud dominum a Krenberg negotium urgeremus, nihil tamen
impetravimus.
Quod ad Pithopoeum spectavit, eum in profesto divorum Petri et Pauli55 in carceres judicis a lictoribus duci per pedellum procuravi et sequenti die congregationem institui. Verum ad mandatum domini de Mollär56 summi urbis praefecti eadem die qua in carceres ductus erat dimissus fuit. Quod cum dominis doctoribus scripto G. significassem, ut ipsum coram domino de Mollär accusarem, responsum accepi. Antequam autem accusationis libelum absolverem, Pithopoeus Pragam abivit, unde libellum non exhibui sed successori meo tradidi. Ex provincialium medicis D. Rulandus paulo post congregationem Neostadium rediit; Schwenzelium vero amice admonui, qui se57 de officio medici provincialis in urbe consequendo spem habere, ideoque comitia propediem futura praestolari, nec quemvis nisi aliquando suos cognatos curandum suscipere, affirmavit. Quandoquidem nostrum vero negotium in regimine hactenus retentum, eo quod domini in regimine, num etiam provincialium medicum ex urbe pellere velimus dubitent mihi certe constitit, comitia quoque brevi habenda scirem, ne litem novam molirer, ita quievi.
[Juli 1607] Sub initio mensis Julii Georgius Henne libello H exhibito, facultati actis ut decet gratiis, stipendium Emericanum resignavit, quod Casparo Jesckio med. stud. petenti benigne concessum est.58
[August 1607] Sub fine mensis Augusti generosus dominus ab Haym, ut convocatis aliquot dominis doctoribus de morte murarii cujusdam ab ipso verberati, quem inspectores ex verberibus mortuum statuerint, consultatio institueretur et judicium doctorum [fol. 18v] scriptum sibi exhiberetur epistolio I. petiit.59 Haec res a privatis tractanda non videbatur nec etiam a me sine facultatis praescitu doctores convocari debuerant, quare de petitione ista dominorum doctorum sententias scripto K. Inquisivi, atque ex illis, quod absque speciali regiminis decreto petitioni suae satisfacere non liceat, per D. D. Panizott respondi.60
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.44, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.44/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success