Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. August 1624] I. congregatio Duodecimo Augusti. Lecta et approbata sunt
acta domini exdecani.
D. Nicolaus Hebertus et Georgius Schmider piae memoriae admissi sunt ad
consilia. D. Leonardus Mylgiesser quandoquidem tempus sufficiens debitas utpote
publicas audiendo lectiones non compleverat admitti tunc haud poterat.
Prima propositio erat: Quum caesar externorum hic practicantium doctorum aulica
privilegia nondum revocari demandarit an instandum apud se sit aut alio aliquo
modorum agendum?
Secunda propositio. An absque aulicis privilegiis hic practicantes medici per
pedellum admonendi sint aut immediate lictoribus tollendi?
Tertia propositio. An recepta privilegiatorum et non privilegiatorum doctorum uti et
circumforaneorum aut tolli ex officinis possint debeant aut ibidem lacerari?
Responsum ad 1: D. D. Rechpergero D. Junckerum apud dominum de Verda86
caesareae aulae cancellarium et D. Colmannum apud secretarium Gertingerum
sedulo ac crebro sollicitandum esse adjungendos.
Ad 2. Agendum mitius.
Ad 3. Maxima apothecariorum cum exprobratione esse tolenda.
D. Schmiderus resignarat stipendium; collatum est Joanni Haich.
Visitatio officinarum:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.450, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.450/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success