Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. Februar 1625] I. congregatio 13. Februarii. Resignaverat Balthasar Obermayr med. stud. stipendium Emericanum. Pro quo supplicavit una cum Mag. Bartholomaeo Eggenhagen, Philippus Casparus Schaff jam veteranus stud. med. Concessum est Caspare Schaff alterum spe proxime vacaturi interim alendum esse conclusit facultas. Hic morae impatiens Vienna discessit.
Secundo Mag. Claudius Lopinus et Joannes Conradus Wechler petierunt ad examen pro prima laurea. Placuit facultati ut Lopinus qui jam pridem pro baccalaureatus gradu publice disputaverat admitteretur alter ante examen debitam disputationem haberet.
Tertio dominus Bernardus Alffter med. dr. archiducis Maximiliani foelicissimae recordationis olim medicus aulicus apud caesaream majestatem supplex comparaverat quatenus intitulatorum aulae caesareae medicorum numero citra stipendium militantium adscriberetur.
Hanc petitionem sua majestas facultati pro informatione transmisit cui visa est petitio aequa atque D. Alffter tamquam facultatis nostrae collega pro hujus tituli consequutione decenter est accommodatus qui tamen paulo post Crembsii maligna febre e numero viventium sublatus est cujus anima Deo vivat. [fol. 120v] Quarto D. D. Guilielmus Rechperger caesareus consiliarius et personae medicus a morte D. Tobiae Piripachii Emericanae fundationis superintendentiam hactenus gesserat. Die post resignatam paulo aute lecturam medicam aliis negotis distractus superintendentiam resignavit. Electus est D. Conradus Colmannus cui deputati sunt duo commissarii D. Joannes Casparus Crafft et D. Hubertus Tossanus. Quinto consul et senatus Viennensis pro commodiore pauperum cura in nosocomio civili singularem aliquam pharmacopoeam instituere cogitabant in qua re et pharmacopoeorum consilium requisiverant. Cum pharmacopoei penitus hanc novitatem disuaderent eorum votum et informationem consul et senatus facultati transmiserunt officiose peramiceque rogantes facultas hac in re ad piam pauperum causam promovendam consilio et voto sibi subvenire non gravaretur. Votis singulorum in diversas partes inclinantibus nihil potuit concludi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.464, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.464/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success