Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. März 1626] Die 26. Martii visa est officina ad nigrum elephantem dominae
Reiterin viduae ubi omnia congruenter se habere invenimus.
[29. März 1626] Die 29. Martii visitata est officina coerulea ubi majori ex parti bona inventa sunt nisi quod quaedam conservae veteranae fuerint quas tamen dominus Matthias se mutaturum promisit.
[30. März 1626] Die 30. Martii visa est officina ad rubrum cancrum domini [fol. 131 r]
Pfant qui suam officinam domino Joanni Ludovico divendens aliquas compositiones
non habuit.
Reliqua majori ex parte bona inventa sunt exceptis spec. diaphoenicon et extr.
angelicae.
[31. März 1626] Die 31. Martii visa est officina ad auream coronam domini Peringer ubi majori ex parte bona inventa sunt. Ung. vero populeonis abjectum et spec. diambrae sine deprehensae.
Die 31. Marti celebratum est officium defunctorum. Joannes Conradus Wechler med. bacc. elegantem orationem habuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.484, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.484/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success