Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. Juni 1626] I. congregatio 15. Juni. Lectum est scriptum D. Adami Olitori quo insinuavit facultati ratione injuriarum sibi ilatarum a consistorio deinde eandem submisse rogavit siquidem non tam de illius quam facultatis honore agatur ut suam authoritatem interponeret. Annuit justae petitioni facultas et duos commissarios D. Golner et D. Mannagetam elegit.
Petit Joannes Conradus Wechler med. bacc. praesentari per facultatem vicecancelario ut aperiretur ipsi cancelaria. Consensit facultas. [fol. 132v] Revisi sunt duo libeli supplices D. Matthaei Judicis et Valentini Rohreri a rectore et consistorio transmissi subtrahere enim se huic foro volebant. Placuit facultati ut respondeatur inituo si subito hinc migrare vellent soluto tamen imprimis laudemio91 eos esse dimittendos vel si mansuri forent darent literas reversales quod hic praxin exercere non vellent vel denique si huic foro ratione reformationis se subtrahere vellent non esse dimittendos.
Joannes Teuber med. stud. petiit sibi concedi ut exercitii gratia theses de dysenteria sub praesidio D. Joannis Guilielmi Mannagetae ventilari possent. Huic laudabili petitioni lubens subscripsit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.487, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.487/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success