Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. November 1626] I. congregatio 10. Novembris per decretum rectoris et consistori petebatur aliquis e nostro gremio qui consilis rationum interesset. Conclusum hoc onus mihi imponendum esse.
Proposita fuit petitio Joannis Petzer pharmacopoei Graecio huc advenientis qui officinam pharmaceuticam ad insigne leonis aurei emerat et ad examen consuetum admitti supplicarat. Quia vero literis disciplinae careret haesitatum non nihil fuit. Tandem consensum obtinuit et apud me praesentibus D. Joanne Casparo Crafft rectore, D. Joanne Fünfleutner, D. Joanne Guilielmo Juncker et pharmacopoeis senioribus Joanne Häringshausen et Bartholomaeo Schlezer examinatus fuit 7. Decembris. Respondit mediocriter admissus est ad testimonium ita tamen ut disciplinae literas prius adferret et a praxi medica quam Graecii ut magister sanitatis exercuerat hic penitus abstineret quod se facturum promisit atque literas petitas postea 7. Junii 1627 originalster mihi exhibuit. Confecit pill. arthriticos ,syr. de althea Ferneli, empl. oxycroceum et ungu. anodynum.
Dominus Joannes Häringshausen junior phil. et med. dr. ad actum repetitionis admitti petebat. Sorte illi contigit aph. 19 sect. II. Solvit facultati quod moris est unicuique doctorum 4 flor. [fol. 137v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.510, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.510/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success