Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[11. Oktober 1628] Undecimo die Octobris praedictus chirurgus examinatus et
admissus est.
Rector ante duos dies resignationis suae convocabat omnes doctores ad publicum
consistorium ut fieret interlocutio inter nos et Kraftium. Comparuerunt duo vel tres
caeteri omnes emanserunt. Quae inter nos et Kraftium facta sunt omnia illa acta
apud nostrum advocatum D. Weinzerll habentur.
Die 14. Septembris accepi a D. Rechperger 7 flor. 30 cruc. pro officio defunctorum.
[fol. 143v]
Accepta: Ab antecessore 33 flor. 27 cruc. a balneatore 3 flor. a barbitonsore
Johanne Künzell 6 flor. Summa: 42 flor. 27 cruc.
Exposita: D. Olitorio facultas debebat 7 flor. 27 cruc. Pro festo sanctorum Cosmae et
Damiani 5 flor. scribae D. Weinzel 1 flor. 30 cruc. Orationem pulchram habuit
Casparus Septala Italus Mediolanensis. Pro colatione exposui 13 flor. 6 sol. Summa:
27 flor. 32 cruc. Remanent: 15 flor. 37 cruc.
Paulus Perckhover senior. [fol. 144r]
[1628/1629]
Acta decanatus annui Jeremiae Golner phil. et med. dr. electi 14. Octobris 1628 sub rectoratu domini Guihelmi Rechperger phil. et med. dr. et sacrae caesareae regiaeque majestatis Ferdinandi II. archiatri.
[15. November 1628] I. congregatio 15. Novembris. Tractatum fuit de concordia in nostro gremio procuranda et conservanda et de mulctandis serio rixosis. Approbata sunt acta D. Perckhoferi.
Conclusum fuit ut singulis annis superintendentes stipendiorum medicorum rationes reddant.
[16. Dezember 1628] II. congregatio 16. Decembris. Quaerebantur scripto pharmacopolae Viennenses occasione cujusdam medici doctoris qui non erat de facultate et medicamentorum pretium pro se et sua familia in copia acceptorum solvere recusabat an pharmacopolae medicinae doctoribus obligentur medicamenta gratis dare. Responsum fuit a facultate eos non obligari nisi quantum ex bona voluntate aut alio quodam respectu ultro condonare voluerint. Conclusum etiam fuit: Nullos in posterum agyrtas et circumforaneos examinandos esse propter multa scandala et inconvenientias.
Actum etiam fuit de Lutheranis doctoribus citandis et inhibenda eorum praxi. [fol. 144v]
Wolfgangus Kreps balneator ducturus viduam balnei ad coeli portas examinari supplicavit et admissus est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.529, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.529/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success