Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[28. Juni 1630] Die 28. Junii grassante hic aliquanter peste missum fuit facultati
scriptum a senatu Viennensi pro informatione qualiter in posterum mortui in
lazaretho sepeliri debeant an more hactenus consueto vel alio meliori aut cum
calce?
Responsum fuit meliorem quidem fore calcem si domini Viennenses sumptus tam
magnos facere voluerint Sed cum unum quodque cadaver debita quantitate calcis
indigeat ad sui consumptionem cadavera autem sigillatim prout aegri emoriuntur
sepeliantur consultius fore si in posterum pro foveis quadratis amplis fierent longae
pro commoditate loci et latae 61/2 pedum profundae vero 8 pedum et fossae saltem
ad medietatem corporibus implerentur reliquum vero terra et superius argilla solo
aequaretur.
Insinuatum fuit iterum a regimine de commissariis caesarianis ad universitatem
venturis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.537, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.537/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success