Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. März 1608] Decima Martii indixi congregationem, ad quam omnes fere domini doctores comparuerunt. Lecta fuerunt duo decreta, unum excelsi regiminis, alterum venerabilis consistorii, quibus petebatur a facultate informatio circa errorem quendam commissum in officina ad auream coronam. Praescripserat excellentiss. D. D. Piripachius domini Caroli Magni [fol. 21 r] junioris conjugi Elizabethae domini cancellarii excelsi regiminis flliae potiunculam ex diacatholico et syrupo de tribus cum aqua boraginis dissolvendam. Minister pharmacopoei loco aquae boraginis ex vase quod titulum illius aquae praeferebat aquae vitae quam loco aquae boraginis infusam continebat improvidus miscuit. Conclusit facultas dandam esse informationem cujus copia habetur in fasciculo actorum meorum quam ego in pleno consistorio domino rectori magnifico tradidi. Ad informationem hanc excelso regimini oblatam negotium extensionem et confirmationem privilegiorum nostrorum concernensque antehac omnino dicebatur perditum procurante id ac strenue promovente in gratiam facultatis magnifico domino cancellario D. Christophoro Pirchamer ad votum et voluntatem fuit expeditum 14. Martii quod ego statim sequenti assistente mihi excellentiss. D. D. Cutigio piae memoriae Udalrico domino a Krönberg serenissimi archiducis Austriae Matthiae consiliario etc. tradidi qui se id prima data occasione expediturum promisit
quod tamen ob ejus cum archiduce Vienna discessum hactenus fieri non potuit. In eadem congregatione conclusum fuit D. Joanni Schwänzelio qui resignata conditione provincialis medici in Mistelbach hic in urbe praxin illicitam contra privilegia caesarea exercebat per decretum significaretur a praxi donec sese conformem statutis facultatis reddat abstineret quod a me factum fuit ipsique decretum cujus exemplar inter acta habetur 23. Martii per pedellum universitatis transmissum verum Nie parvi pendens a praxi nondum desistit. Petiit quoque in hac ipsa congregatione assistentiam facultatis contra agyrtam illum superius nominatum Guilhelmum Pythopaeum Henricus Maijenzwaig chirurgus magister ab illo in ctira quadam chirurgica cui se dictus agyrta intrudere volebat dictis injuriosis graviter laesus quam ipsi facultas inclyta data occasione benigne est pollicita. [fol. 21 v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.55, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.55/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success