Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[17. Februar 1632] II. congregatio 17. Februarii. Produxi libellum supplicem
balneatoris Alberti Fründer chirurgi hospitalis Viennensis quo petiit examinari.
Consensit facultas ubi a consule ac senatu Viennensi certitudinem serviti religionis
catholicae una cum commendatione attulerit. Decretum fuit illum non esse nec
ullum inposterum sine depositione pretii ordinarii examinandum. [fol. 150v]
A rectore transmissus fuit über quidam Joannis Francisci Arquati med. dr. et
medici provincialis ducatus Styriae pro informatione et voto facultatis an über Nie
typis quod author petebat mandari possit. Verum cum praefatus libellus de thermis
et fontibus medicatis in Styria scaturientibus compilatus esset nec ullum aliud
testimonium praeter solam sui ipsius autoritatem annexam haberet facultas de
materia ista quae maxima ex parte sola nititur experientia nihil statuere voluit sed
libellum cum excusatione rectori remisit.
D. Matthaeus Müller cum produxisset problema quoddam promotionis D. D. Rager
quem Tübingae doctorem creaverat et testimonium scriptum D. Wittenbach
jurisconsulti admissus est. Sorte obtigit aph. 9 sect 3.
Quia autem eodem tempore se a serenissimo electore Bavaro ad medica servitia
vocatum diceret petit terminum et locum reservandum in facultate quod facultas
concessit.
III. congregatio 5. Martii. Rector et consistorium decretum facultati transmisit quo
requisivit ut facultas informaretur an patres societatis Jesu aliquid ex reditibus
bursarum possiderent. Responsum patres societatis Jesu solas habitationes
bursistarum possidere, posse autem hac super re melius informare facultatem
philosophicam.
Institit de novo D. Arquatus apud facultatem ob licentiam imprimendi librum suum
verum facultas prioribus insistens rationibus quamvis princeps ab Eggenberg
intercessione sua intervenerat libellum repudiavit. Intuitu tamen principis rectori
pro responso dedit si dominus magnificus propria autoritate licentiam impertire velit
non obstare facultatem ita tamen ut nulla nec approbationis nec censurae
facultatis fieret mentio et ita libellus dictus impressus fuit. [fol. 151r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.553, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.553/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success