Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. August 1632] Indixi congregationem 6. Augusti in qua officium superintendentiae fundationis Emericanae D. Joannes Casparus Kraut qui a principe Poloniae et Sueciae, Vladislao Sigismundo ad medica servitia vocatus fuit resignavit in cujus
locum subrogatus fuit D. Joannes Guilielmus Juncker.
Accepi rescriptum a dominis deputatis ordinaris inferioris Austriae quo petebant amice ut facultas aliquam justam taxam medicamentorum apothecaris constitueret eam praesertim ob causam quod apothecarii pro libitu patientes excorient et cum in mandatis haberent a sua majestate caesarea aliquem certum politicum ordinem omnium rerum constituendi sic in causa apothecariorum nostrum requirebant judicium. [fol. 151v]
Verum quamvis facultati res justissima videretur tamen cum insolita esset talis dominorum deputatorum petitio (antehac enim in simili causa mandatum ab excelso inferioris Austriae regimine facultati transmittebatur) sic responsum fuit ubi ab ordinario magistratu res ista more consueto deveniret facultatem non defuturam suo officio sed rem pro posse promoturam. Accepto responso domini deputati post aliquot elapsos dies hanc petitionem cum annexo mandato excelsi regiminis nobis remiserunt. Sic vocati apothecarii unus et alter comparuit nihil aliud nisi excusationes solitas praetendentes. Interea deliberavit facultas de modo ipsius taxae constituendo verum cum undique videret difficultatem tandem decretum annexo mandato excelsi regiminis et petitione deputatorum apothecariis transmisit simulque injunxit ut illi ipsi de certa taxa inter se convenirent eamque in scriptis ad revidendum et censendum facultati quamprimum remitterent. Sed nec ab apothecariis responsum nec ab excelso regimine ulterius mandatum ullum accepi totumque hoc negotium magno fervore coeptum sub meo decanatu sepultum mansit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.556, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.556/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success