Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[7. Dezember 1632] I. congregatio 7. Decembris. Lectus fuit Adolphi Jagers Wurtzlgrabers libellus supplex a rectore transmissus in quo circa quasdam herbas et radices examinari petiit quod illi donegatum fuit.
Conclusum fuit cum D. Matthaeus Müller jam ante annum aphor. disputandum accepisset illum esse vocandum et dilationis causam explorandam. Qui comparuit et causas sequentes attulit inprimis quod non sit certus de mansione cum postulatus esset a serenissimo Bavariae duce [fol. 153v] in personae medicum secundo quod redire Tubingam et res suas domesticas disponere semper
cogitasset intervenisse autem conjunctionem Suecicam cum haereticis in imperio. Promisit tamen se spatio duorum rnensium ante discessum disputaturum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.564, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.564/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success