useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.574
Signature: 1.5.574
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
31. August 1634
Sitzung vom 31. August 1634  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [31. August 1634] IV. congregatio 31. Augusti. Lectus fuit Alexandri Torno j. u. dr. libellus quo petiit scriptam et sigillo facultatis roboratam attestationem sibi dari Jodocum Mittermayer barbitonsorem coram praecedente decano et illi adjunctis commissariis dixisse doctorem Torno dicti barbitonsoris uxorem ad illicitam carnis copulam sollicitasse promissa serici pellicei mercede. Cum vero domini doctores qui commissioni tunc habitae barbitonsorem talia solum ex suspicione et nullatenus pro certo asseruisse dicerent in supplicantis petitionem facultas neutiquam voluit consentire.

    Petrus Fabricius Coloniensis med. stud. supplicavit pro stipendio Emericano tunc vacante. Obtinuit. Eandem sibi gratiam fieri petiit Mag. phil. Sprenger et Ernestus Bernardi assidui lectionum frequentatores quibus reliqua stipendia sunt collata. Quinque nuper promoti baccalaurei supplicaverunt ut ad actum praesensationis ac rigorosum denique doctoratus examen admitterentur. Conclusum duos uno die successive examinandos esse.

    Significavi facultati D. Andream Perlachium piae memoriae nostrae facultatis quondam collegam adhuc 1527 ad stipendium quoddam perpetuo continuandum 600 flor. testamento reliquisse cujus executores deinde consensu rectoris et consistorii administrationem et superintendentiam alicui de facultate medica Styro tamen vel saltem ex provincis Austriacis inferioribus oriundo concedendum esse censuerunt. Quae quidem stipendi administratio licet penes facultatis colegas aliquamdiu permanserit nescitur tamen qua nostrorum socordia processu temporis ad jurisconsultos devoluta et sic unus medicae facultatis auditor [fol. 159v] stipendio hactenus privatus fuit. Perlustratis tandem archivi academici scriptis humi computrescentibus et inventis obligationum literis ad hanc fundationem necessariis iteratis libellis vix obtinere potui a consistorio ut Perlachiani simul et Stupaniani (quod nondum erectum fuerat) stipendii fundatio et usus vigorque postliminio quasi ad nostram facultatem sit traductus. Hujus rei omnes facultatis dominos colegas pro conservatione stipendii ad piam fundatorum intentionem certiores reddere atque ut imposterum eorundum memores esse velint officiose admonitos rogavi. Retuli petitionem chirurgorum civilium intercessionem facultatis ad caesaream majestatem pro confirmatione seu impetratione privilegiorum quorundam (prius enim balneatoribus aequiparabantur) efflagitantium. Sane ilis certa respectus ad facultatis decanum clausula impertiendam esse conclusum est. Caeterum visa facultatis intercessione et informatione mareschallo aulico facta prudens clausula et cautela adjecta effecit ut duo chirurgi juvenes privilegia aulica potentes non soluin per expressam caesareae majestatis resolutionem sint repulsam passi verum etiam domino mareschallo mandatum ut si quis imposterum ad definitum privilegiatorum chirurgorum numerum suscipiendus sit is non nisi prius a facultate in chirurgia examinatus et ad eandem exercendam sufficienti testimonio approbatus pro impetrando privilegio aulico suae majestati recommendetur vel admittatur. Sed et in hoc puncto opus est vigilantia sequentium decanorum ne unius vel alterius clandestina importunitate aliquod facultati praejudicium contrarium sub- vel obreptitie inferatur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.