Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[5. Dezember 1634] V. congregatio 5. Decembris. Noviter promoti doctores ad
facultatis consilia admitti petierunt. D. Bartholomaeus Eggenhagen jam pridem
cum conditione ad doctoratum admissus ut cum illis promoveri posset se ultimum
fore promiserat. Promotus vero se jure senii primum in sessione petiit aliis secum
promotis anteponi. Nie non expectata sententia discessit reliqui ad sessionem sunt
admissi.
Statuit facultas ut de pecuniis hoc decanatu collectis pars aliqua illis distribueretur
qui disputationibus et examinibus V. doctorum frequentes adfuissent. Distributi
sunt 50 flor.
Statuit facultas pedello deinceps quotannis 9 flor. Esse numerandos.
Ultimo decanatum resignavi.
Accepta: Ab antecessore 1 flor. 30 cruc, ab examinato hospitalis chirurgo 6 flor.,
ab examinatis baccalaureis 30 flor., a Daniele Becker chirurgo 12 flor., a quinque
doctorandis 125 flor., ab eisdem ratione sessionis 15 flor. Summa: 183 flor. 30
cruc. [fol. 160v]
Expensa: Dominis colegis distribui 50 flor. Successori 10 flor., pro reficiendo
sceptro 7 flor., sacerdotibus et cautoribus in festo sanctorum medicorum 7 flor.,
pro collatione 24 flor., pedello salarium cum extraordinariis 11 flor. 15 cruc.
Summa: 109 flor. 15 cruc. Remanserunt: 80 flor. 15 cruc.
Septim. Seren in catalect: Inquit amicus ager domino sera plurima reddam si bene
mi facias memini tibi reddere grates.98 Joannes Guilielmus Mannagetta. [fol. 163r]
[1635/1636]
Acta decanatus I. Leonhardi Mylgiesser phil. et med. dr. sacrae caesareae majestatis et serenissimi archiducis Leopoldi Wilhelmi personae medici electi 5. Decembris 1635 sub rectoratu domini Georgii Weinzerl j. u. dr. sacrae caesareae majestatis consiliarii et fisci Austriae inferioris advocati electi 15. Novembris 1635.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.579, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.579/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success