useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.585
Signature: 1.5.585
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Februar 1636
Sitzung vom 19. Februar 1636  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [19. Februar 1636] I. congregatio 19. Februarii. Praelectus fuit supplex libellus Michaelis Anselmi Retzer med. dr. petentis sibi assignari punctum ad actum repetitionis.

    Secundo productus fuit libellus accusatorius Joannis Rath sartoris cujusdam contra Michaelem Pradtfüscher circumforaneum quo Rath gravissime conquestus est quod a dicto Pradtfüscher non ipse solum verum quam plurimi alii gravissime decepti essent lapide, quodam quem pro bezoardico ipsi vendiderat. Sed quia Pradtfischer nostri fori non esset visum est supplicanti ita respondendum:

    Weil der Beklagte der Universitet Jurisdiction nit underworffen ist, also khann hirinnen ihme Clager von der Löbl. Facultet kein Ausrichtung geschehen, Sonsten den Stein anlangend wird derselbig für ein falsch und betrügliche Arzney von gesambter Facultet gehalten.

    Tertio cum libellus suae majestati contra Raigerum exhibitus ipsi Raigero contra omnem juris ordinem pro informatione ab excelso regimine fuit transmissus et

    credibile esset dictum Raigerum non facile contra semetipsum informaturum ideo

    consului doctores quid in hoc casu esset faciendum. Conclusum ut nova

    conficiatur contra Raigerum accusatio et per reverendiss. episcopum Viennensem

    sacrae caesareae majestati praesentetur.

    II. congregatio. Cum scriptum D. cujus jam feci mentionem factum esset illud judicavi

    antequam episcopo traderem membris facultatis perlegendum ut ex eo resecarent

    superflua et necessaria probent ideo ad 23. Februarii doctores denuo in meis

    aedibus convenire rogavi. [fol. 164r]

    Primo scriptum ad caesaream majestatem praelegi quod omnibus placuit simulque

    cum Raiger palam ubique diceret amotionem suae personae non ab omnibus

    doctoribus sed saltem ab uno vel altero urgeri, ideo pro majori certioreque fide ab

    omnibus propriis chirographis subscribendum esse duxerunt omnes necesarium

    quod et factum est.

    Deinde quaestio a me mota est quid cum Rorero catholicum se simulante sit

    incipiendum. Convenerunt collegae eum rectori et consistorio esse denunciandum

    quod et factum est.

    Tertio lectum est decretum consistorii quo mandabatur ut loco D. Olitorii ob

    hemiplegiam ad munia subeunda inutilis redditi aliud idoneum subjectum pro

    seniore in consistoriis eligamus. Conclusum est, ut D. Rechperger ad hoc scripto

    requiratur et cum se petitioni nostrae accomodaret et ipsum consistorio

    praesentavi.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.