useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.592
Signature: 1.5.592
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. April 1636
Sitzung vom 21. April 1636  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [21. April 1636] III. congregatio 21. Aprilis. Decretum fuit ab excelso regimine per rectorem ad nos devolutum ubi ad requisitionem procerum deputatorum nobis mandatum est ut informemus quomodo [fol. 164v] taxa pharmacopoeorum nimis magna ad tolerabile protium sit restringenda. Omnes quia putarunt pharmacopoeos nobis in hac parte non parituros putarunt rectorem et consistorium rogandum esse ut nos apud excelsum regimen dignetur excusare quod ipsorum decreto parere non possimus nobis enim jus quidem esse in pharmacopoeis in iis quae spectant ad diligentem pharmacorum praeparationem non autem quae ad taxationem, quam ut nos ipsi statuamus hactenus licet saepius jam tentaverimus nunquam tamen efficere potuimus sed ipsismet de modo quo fiat prospiciendum. Propositum fuit alterum adhuc decretum excelsi regiminis quo jussi fuimus loco defuncti Hilleprand, piae memoriae aliam idoneam personam pro illius officio donominare. In quo negotio cum regimen in munerando salario quantumvis exiguo soleat esse segnius neque ullus esset qui ad conditionem hanc se ultro offerret nihil certi conclusum est.

    Dominus Fetzer pharmacopoeus ad aureum leonem efflagitat visitationem specialem pro trochiscis hedychroi et cypheos, quam obtinuit. Supplicavit dominus Christophorus Libbeck possessor pharmacopoeae ad nigrum ursum, ut quatenus pro provisore suae officinae examinemus quendam nomine Augustum Ernestum Starkh.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.