useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.609
Signature: 1.5.609
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Jänner 1638
Sitzung vom 30. Jänner 1638  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [30. Jänner 1638] I. congregatio 30. Januarii. Perlectum est decretum consistorii ex mandato regiminis injungentis (cum in dies in mortuorum schedis plures reperiantur vita functi etiam non pauci peste et petechiis) ut informemus ob quam causam hoc eveniat et quomodo ne ulterius ista serpant sit praecavendum. Ad hoc respondit collegium nobis nec de peste nec de petechiis adhuc quidquam constare febrium vero aliarum communiter grassantium causam quod attinet eam potuisse esse praecedentis aestatis calorem victus pravi inordinatum usum vini recentis generosi nimiam ingurgitationem et hyemalis frigoris intentionem. Pestis vero ut praecaveatur necessarium erit: Urbem ab omnibus spurcitiis et advenis ex contagiosis locis tenere immunem.

    Supplex libelus V. studiosorum medicinae nempe Mag. Conradi Greisl, Mag. Adami Werner, Friderici Volckl, Mag. Adolphi Diering, Mag. Georgii Pröll et Mag. Henrici Farinae rogantium pro stipendiis fundationis Geislerianae. Quoniam vero traditionem dictae fundationis nondum haberemus visum est apud consistorium esse instandum. [fol. 173r]

    Mag. Bernardus Schlitterus petiit admitti ad examen pro baccalaureatu quod facile obtinuit cum hac tamen praecautione ut ipsi et inposterum cuilibet pro baocalaureatus gradu examinandorum dimidius dies assignetur. Cum dominus notarius universitatis Joannes Kürchstätter viduas et pupillos nostrorum membrorum paulo mitius quam nobiles suos rusticos tractaret exigendo a quolibet derelicti patrimonii floreno ex tota haereditatis massa sine debitorum deductione cruciferum hocque tam in D. Olitorii quam Geislerianis heredibus crudeliter practicarit, ego injuriae hujus impatiens tyrannidem hanc ferre amplius non potui sed conscripsi contra eum ad consistorium supplicem libellum pro abolitione hujus exactionis libertati academicae repugnantis qui praesentibus placuit. Paucis immutatis 1. Februarii rectori oblatus est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.