Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[14. Juni 1638] III. congregatio 14. Junii. Silentio praeterire non possum factum
egregium cujusdam juvenis quondam hic jur. utr. stud. Is ante aliquot septimanas
in suburbio ob commissum homicidium captus et judici civitatis traditus est a quo
cum ob defectum inscriptionis ab universitate nullam haberet assistentiam tandem
ad publicum sceleratorum carcerem vulgo Ampthshauss103 dictum tanquam
capitalis supplicii reus vinctis manibus ducitur et flagitio commisso examinato
capite damnatur propediem amputando. Interea quia capillitium habuit longius inter
reliquos captivos sine vinculis e carcere emittitur, capili abscindendi gratia in parvam
quae ibi est aream. Ubi dum esset et januam prope conspiceret bene tamen
clausam versus plateam, subito stratagema se liberandi incidit.
Simulavit enim se sat hilarem, praemittens ad tondendum socios pecuniamque pro
ferendo vino dedit puellae cuidam custodis incarceratorum filiae quae
promptissima ex praesentis matris satis ut fertur bibulae jussu ivit serata
diligentissimo janua. Nie vero in puellae absentia sedulo attendit ad reditum et dum
eam adesse adverteret claustro soluto improviso vehementique impetu e manibus
puellae eripuit januam atque per medios carnifices ante fores in platea sedentes
erupit evasit asylum in templo patrum Franciscanorum strictioris observantiae
quaerens relicto in carcere pileo quem hodiernum diem non repetiit. Certe etsi
quomodo alias suas pecunias exposuerit ignorem tamen certus sum eum nullam
unquam utilius exposuisse quam hanc qua vitam redemit. Sed venio ad
congregationem.
D. Retzer petiit admitti ad nostra consilia. Sessionem habere non potuit ob
defectum professionis fidei nondum praestitae.
Lectum est decretum regiminis petentis informationem utrum farina aliquot milliaribus
hinc penes pagum quendam Ringlstorff104 vulgo dictum inventa vera farina sit et ab
incolis sine noxa in usum panis adhiberi possit.
Responsum est farinam illam farinam minime esse [fol. 174r] sed quoddam solis
calore elaboratius sabulum inutile penitus ad corpus nutriendum quamvis pro
medicina adhiberi posse non sit incredibile.
Cum chirurgi civici in suis noviter confirmatis privilegiis habeant ut sub mulcta 12
imperialium in festo corporis Christi decanum comitentur illud vero hoc anno
intermiserint interrogatum fuit an sint puniendi.
Responderunt omnes aequum esse ipsos punire ne legem hanc quam ipsi sibi
imposuerunt omnino contemnant.
Thomae Hatzoldi phil. et med. dr. petentis admitti ad actum repetitionis supplicatio
exaudita est similiter Mag. Bernhardo Schlittero et Georgio Adolpho Doringio med.
bacc. gratiose concessum est, ut pro licentia rigorosum examen subeundi theses
oblatas publice defendant.
Caeterum duo decreta caesarea unum ad supremum aulae marescalcum alterum
ad excelsum regimen obtuli.
Excelso regimini cum supplici libello rogans nomine facultatis pro mandatis ad civitates et oppida ut iis quatenus nobis pareant quam severissime injungatur ad haec talo obtinuimus responsum:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.611, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.611/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success