useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.616
Signature: 1.5.616
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. August 1638
Sitzung vom 12. August 1638  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [12. August 1638] Circa 12. Augusti venit huc quidam agyrta qui in suburbio transdanubiano remanens per universae urbis plateas disseminari fecit schedas in quibus se mirabilium artium magistrum depraedicavit. Harum una cum in meas devenisset manus statim pedellum pro ipso misi qui tamen ipsemet non comparuit sed per uxorem ad me missam se excusavit quod dominus non esset sed famulus saltem illius admirandi artificis jam absentis in thermis Padenis, quo cum quodam Bohemico domino discesserat vix ante triduum rediturus. His auditis mulieri mandavi ut marito serio prohibeat ne quid medicamentorum sub poena incarcerationis usque ad domini proprii adventum vendat. Ipse vero non curata inhibitione perrexit vendere sua et fallere quam plurimos qui ad ipsum non secum ac ad Aesculapium quendam confugerunt. Hujus dum certior fierem scripto ad senatum petii suo illius districtus judici injungi ut ipsum quam primum eum suis

    105 Besitzer Hans Christoph Freiherr von Löbl, Oberst der Stadtguardia, gestorben 12. Juni 1638. Minoritenkirche.

    omnibus arrestet. Viennenses vero ordinarunt commissionem. Commissarii fuerunt una mecum Joannes Häringshauser et Bartholomaeus Schletzer, ambo pharmacopoei et interioris senatus consiliarii, qui 15. hujus mecum et D. Joanne Häringshauser ad judicem suburbi egressi praedictum circumforaneum de vita moribus et disciplina examinandum citari fecerunt qui totus consternatus ut loqui vix posset atque ad interrogata adeo confuse respondit ut quae jamjam affirmaverat statim negaret iterum. [fol. 175r] Insuper remedia ipsius inspeximus quae non solum pauca sed inutilia fuerunt penitus illa tamen maximo divendebat pretio. Ideo ipsum ferreo compede custodiri jussimus donec pecuniam quam injuste a curiosis patientibus accepit restitueret. Restituit autem spatio 2 dierum 96 flor. Postquam tribus diebus in custodia esset data cautione ipsum 16. Augusti dimisimus.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.