useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.626
Signature: 1.5.626
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Oktober 1638
Sitzung vom 9. Oktober 1638  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [9. Oktober 1638] VI. congregatio 9. Octobris. Pisani iterum terrninus comparendi

    coram facultate ad hunc diem assignatus fuit qui tamen pridie cum suo Berchtoldo

    discesserat.

    Vocari feci dominum Praditsh pharmacopoeum ad angelum album Pisano

    medicamenta quae aliorum nemo legere poterat ob pessimum characterem

    praeparantem atque ipsi hoc severissime exprobratum simulque prohibitum fuit, ne

    ilud amplius faciat sub fide nostro collegio praestita quod promisit.

    Deinde quia ad decreta nostra 5. hujus ad doctores extra facultatem sub praetextu

    privilegii aulici praxin exercentes missa tantum effectum est, ut dominus Puchau ad

    me veniret concessionem privilegii monstrans simul et Joannes Maria Tronus Italus

    rogans, si sub nostra protectione vivere posset se ab aula privilegium amplius non

    petiturum exorando a me consilium impetrandi a facultate hoc beneficium. Cui

    suasi ut supplicet.

    D. Rorer vero et Perasius lithotomus cum spretis nostris decretis emanserint quid

    cum ipsis faciendum cupivi informari. Conclusum est Rorerum denuo citandum

    alteri vero imponendum ut monstret privilegium.

    Motum est etiam quomodo fundatio Geisleriana pro pauperibus studiosis cogi

    possit ad executionem. Visum est fieri posse per commissarium rem apud

    consistorium serio urgentem cui tamen ad placitum justo stipendio conducendus

    advocatus ei in promovendo negotio fideliter assistens. Electus est D. Mannagetta.

    [fol. 177r]

    Praeterea cum ad minimum 6 vel 7 in hac urbe anabaptistae essent chirurgiam

    exercentes supplicavi excelso regimini dignetur consilio justitiae serio praecipere

    ut publica proclamatione anabaptistas omnes cum similis furfuris hominibus quales

    sunt omnes circumforanei ex urbe proscribant.

    Ad libelum hunc post longam molestamque sollicitationem hanc demum extorsi

    sententiam:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.