Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[19. November 1638] VII. congregatio 19. Novembris. D. Retzero assignata fuit
sessio.
Lecta fuit supplicatio duorum [fol. 177v] med. bacc. Bernhardi Schliteri et Georgii
Adolphi Döring petentium pro rigoroso examine. Admissi sunt.
Institit iterum dominus Joannes Casparus Hölbling med. dr. pro assignatione
puncti pro repetitionis actu. Admissus est.
Dominus D. Rechperger resignavit sui senioratus pro consiliis consistorii officium
rogavitque ut alium eligamus. Electus est D. Mannagetta cui tanquam primario
professori de jure debebatur.
Supplicavit Joannes Maria Tronus pro licentia libere practicandi. Habito respectu
ipsius senii 70 annos excedentis petitam licentiam obtinuit.
Barbaetonsores civici existimantes, se laesos nostro decreto ipsis non ita pridem
misso responderunt satis aculeate quod facultas graviter sensit et eis iterum atque
ita respondendum esse censuit, ut cognoscerent se chirurgos nos autem doctores
esse, quod diligenter praestiti.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.634, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.634/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success