Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. Juni 1608] Die 6. Juni transmisi clarissimis dominis doctoribus supplicem libellum Casparis Jeschkii med. stud. et stipendii Emericani alumni licentiam theses de seminis et lactis generatione publice disputandi petentis quam a facultate inclyta benigne obtinuit dictasque theses sub praesidio nobilis et clariss. viri D. Tobiae Piripachii medicinae theoricae professoris primarii pro virili defendit die 4. Julii.
[2. August 1608] Secundo Augusti resignavit stipendium suum Emericanum inclytae facultati cum gratissima animi significatione in Italiam hinc [fol. 23r] abiturus Joannes Georgius a Buchow atque vitae hic transactae testimonium petiit quod ipsi in forma consueta dandum facultas assensit. Stipendium vero ad informationem dominorum superintendentum contulit Adamo Olitorio Opoliensi Silesio med. stud. pro illo supplicanti 8. Augusti.
Petiit etiam eodem die Michael Gebhard Nissenus Silesius facultatem publice proponendi conclusiones de causa periodorum febrilium qua sibi benigne concessa conclusiones dictas pro virili defendit praeside nobili clariss. et excellentiss. viro D. D. Petro Magno medicinae practicae in archigymnasio professore primario serenissimi archiducis Matthiae designati regis Ungariae et Bohemiae personae medico 16. Augusti.
[25. August 1608] Die 25. Augusti congregata apud me facultate inclyta primo proposui num fasciculus scriptorum privilegia nostra concernentium de quo superioribus actis facta est mentio cum hactenus ob absentiam archiducis expediri non potuerit sed una cum informatione excelsi regiminis apud D. Grapler dominorum deputatorum secretarium permanserit sit ad manus facultatis repetendus an vero apud dictum D. Grapler relinquendus?
Conclusum quoniam ibi in bono sit loco seque diligenti custodia observaturum ipse D. Grapler et mihi et aliis dominis doctoribus facultatis nostrae receperit ibi esse relinquendum donec archiduce reverso rebusque Austriae pacatis archiduci nunc absoluto Austriae domino designatoque Ungariae et Bohemiae regi possit offerri. Secundo proposui facultati inclytae supplicem libellum domini Joannis Waldtman pharmacopoei in alto foro quo petebat theriacae suae communis quae sub decanatu nobilis et clariss. D. D. Pannissod dispensata et occlusa fuit apertionem. Conclusit
facultas quoniam theriaca illa uti patet ex recepta reposita inter acta dicti clariss. D. D. Panissod contineat opium nec ulli constet utrum aliquando fuerit agitata noc ne? Ego adjunctis dominorum officinarum visitatoribus perquirerem num et quoties agitata fuerit tandemque lustrata theriaca et quomodo sese habeat considerata aut abjicerem si prava aut divendendum pro pauperibus et rusticis qui illam nominatim peterent si bona foret relinquerem quod a me factum fuit 3. Octobris sequentis praesentibus clariss. viris [fol. 23v] D. D. Conrado Colmanno et Luca Gollerey tunc officinarum visitatoribus constitutis.
Et quoniam asseruit dictus pharmacopoeus agitatam fuisse ter ipsaque theriaca
nobis videretur pro communi satis probata illi divendendam aperui ea lege ut eam
non nisi pro gregariis et pauperibus qui illam nominatim peterent divenderet quod
se facturum stipulata manu promisit.
Tertio proposui num apothecariorum famuli dato quod sint apud rectorem inscripti
possint etiam in facultate nostra inscribi. Fuerat enim quidam serviens in officina
ad album angelum apud me qui inscriptus apud rectorem vehementer institit etiam
inscribi in album facultatis. Responsum est a facultate inclyta hactenus non fuisse
moris ut inscriberentur apothecariorum famuli nisi audirent actu lectiones medicas.
Quod si ipse faceret posse inscribi alias non. Quo Nie responso aeeepto amplius
inscriptionem apud me non sollicitavit.
Quarto a me propositum fuit quoniam circumforaneus quidam oblatas purgativas
cum floribus antimonii confectas quibus nonnullos in extremum vitae periculum
deduxit nonnullos inter quos fuit syndicus ecclesiae cathedralis ad D. Stephanum
misere interemit in publico foro divendebat num aliquid contra ipsum sit
tentandum.
Conclusum ab inclyta facultate denunciandum id esse consuli ipsumque
monendum ut hominem hunc cum suo medicamento deleterio et pernicioso
mature abigeret quod a me 1. Septembris factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.64, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.64/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success