Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[14. März 1639] I. congregatio 14. Martii. Praelectus est supplex libellus D. Conradi Greisl et Adami Werneri phil. magistrorum et med. bacc. supplicantium pro praesentatione ad rigorosum examen quod obtinuerunt. Propositus fuit libellus Friederici Völckl petentis, ut concedatur ei gratia disputandi pro licentia materiaque disputationis assignetur cui quidem annuit facultas suo tamen periculo etenim nonnulli dubitare voluerunt de doctrinae sufficientia hinc igitur si non subsisteret in disputationis arena irritum sustineret certamen. D. Valentinus Rorer citatus comparuit et interrogatus cujus authoritate hic medicinam exerceat respondit parum sed porrecto nobis a deputatis provinciae ordinariis decreto quo ipsi non solum hic manendi verum et libere [fol. 180r] protectionem conferunt eoque sibi sufficienter provisus fuisse existimat. Viso autem examinatoque ultro citroque decreto collegae fuerunt diversarum opinionum quibusdam scilicet sententibus licere illud proceribus si non ex privilegio saltem ex consuetudine cum ante hac idem fecerint sine contradictione. Huic vero opinioni reclamarunt plerique dum quod in praejudicium esset novae caesareae resolutioni volenti ut omnis medicinae faciendae gratia hic vivens foro seu jurisdictioni academicae subesse debeat tum propter malas consequentias siquidem ali idem essent petituri, unde necessarium esset urbem vel etiam ipsam provinciam brevi esse omnis generis hominibus repleri etiam haereticis ad quod valde diligenter attendendum ei ideo putarunt rogandos dominos deputatos non solum ut posthac simile decretum nulli amplius dare velint verum etiam datum revocare ne opus sit negotium ad caesarem deferre in quod ultimo omnes convenere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.640, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.640/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success