Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. Juni 1641] I. congregatio. 6. Juni. Proposui libelum Bartholomaei Schletzer qui petebat sessionem ante Magnum Clementem etiam pharmacopoeum. Respondet facultas vocandum esse Clementem eique insinuandum ut hac de re nihil moveat, interim autem Schletzer propter certas causas tacite praeponi posse. Deinde offert libellum quidam destillator Tulnensis Simon Ritzinger contra quendam agyrtam Tulnae commorantem et rogat facultas dignetur hunc hominem vagabundum depellere. Respondit facultas rogandum esse excelsum regimen ut hac in re decretum ad senatum Tulnensem transmittere dignaretur. Sed quia Ritzinger hoc negotium non amplius ursit ideo etiam intermissum fuit. Sartor quidem senex, Matthaeus Houlon Gallus supplicat contra quendam Italum barbitonsorem vel chirurgum Joannem Baptistam quod a se inique sub spe cujusdam curae non tamen praestitae extorsisset 100 flor. petit hos sibi restitui sed frustra quia vagabundus Nie Italus excessit, erupit, evasit [fol. 192v] unde bonus senex didicit suo malo, imposterum cautius imposterum hujusmodi impostoribus fidem dare. Et fuit hie Italus idem Nie qui prius lethalem cancrum dominae Breinerin funditus extirpare promiserat ut mos est talium agyrtarum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.652, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.652/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success