useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.655
Signature: 1.5.655
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. August 1641
Sitzung vom 23. August 1641  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [23. August 1641] III. congregatio 23. Augusti. D. Matthaeus Claus petit ad sessionem admitti et admissus est.

    Consultatum fuit quid circa chirurgos refractarios esset faciendum. Nam cum ili singulis annis in festo corporis Christri non comitentur spectabilem decanum ideoque poenam ilam 12 imperialium suo privilegio insertam comeruerint ad requisitam autem poenam sive mulctam hunc turpem libellum excusatorium K., quasi vero de hoc nihil unquam scivissent facultati tradiderint.

    Conclusit de novo facultas ut spatio octo dierum mulctam hanc deponerent sin minus accusarentur apud excelsum regimen quod et factum sed responsum fuit ad nostrum libelum ut barbitonsores serio ad hoc faciendum monerentur. Et tametsi alter libelus formaretur, in quo fuse demonstrabatur quam proterve agerent chirurgi non tam quoad nostram facultatem quam quoad caesaris privilegium et imprimis quoad honorem Dei tamen denuo fuit responsum idem, quod prius et quidem in maximum praejudicium facultatis, unde etiam non curavi, tradi libellum ipsis chirurgis cum decreto.

    Tandem quod notandum statuit et decrevit facultas, ut imposterum nullus post acceptum gradum ad facultatem et sessionem admitteretur, nisi prius alibi in praxi aliquamdiu sese exercuerit et facultati suum in ea profectum et sedulitatem ostenderit. Hoc autom idem fieri ait Ingolstadii, Basileae etc. imo in universa Italia, ubi promoti non admittantur statim ad consilia sed cum testimonis honorifice dimittantur orationem habuit in festo sanctorum Cosmae et Damiani dominus Bruns, qui et pridem nomen studio medico dedit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.