Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[29. November 1641] V. congregatio 29. Novembris. Lecti sunt libelli trium
studiosorum, qui petierunt stipendium sed remissi sunt ad futuram
congregationem.
Deinde resignavi et electus est D. Mannagetta simulque rogant doctores ut acta,
quae hactenus 6 aut 7 annos sint intermissa in libro actorum inscribi curaret. Vix abierunt 3 dies mittit ad me D. Mannagetta et denuo resignat decanatum. D. D. Mielgieser resignat tum temporis suum quoque decanatum qua de re concluditur consulendum esse D. Rechpergerum tanquam seniorem. Interim autem ne facultas esset sine decano denuo 7. Decembris D. D. convocavi qui me de novo confirmandum statuerunt. [fol. 194r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.658, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.658/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success