Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[1. Dezember 1643] VII. congregatio 1. Decembris. Petit consistorium episcopatus Viennensis per litteras compassus ut dominum de Helffenberg qui ab uxore propter impotentiam accusatus inspiceremus. Cum vero resignatio mei decanatus instaret negotium futuro decano rejectum.
Praeterea balneatores habitantes ultra Danubium in dem Viertl untern Manhardtsberg supplicarunt apud excelsum quatenus possent gaudere idem privilegiis statutis et articulis quibus gaudent balneatores ad S. Hyppolitum oder in dem Viertl ober Wienerwalt. [fol. 204r] Sic ab excelso regimine haec sententia lata: Dem Herrn Decano der medicinischen Facultet zuzustellen, der solle der alten observans nach die supplicanten führ sich erfordern und examiniren, sodan hierüber seinen bericht und guttachten Regierung gantz förderlich einraichen.
Unde comparuerunt duo balneatores ex Mistelsbach et Polsdorff et sese
declararunt quod quidem examini se subjicere vellent modo leviore taxa et sine
magno rigore fieret.
Unde conclusum illos vel gratis vel exiguis expensis paucisque quaestionibus
iisque lectis summe necessariis examinandos.
A D. Guilielmo Mannagetta transmissus est scyphus argenteus cum suo tegmine
deauratus, pondere duarum marcharum et 14 lothorum quem dominus
Sigismundus Geisler in bonam sui memoriam facultati legavit. Qui legavit
praeterea vigore copiae litterarum fundationis censum annuum 20 flor., quam
pecuniam in festum sanctorum Cosmae et Damiani majori solennitate
celebrandum exponi voluit.
Ab obitu vero boni D. D. Geisler facultas ne obolum quidem accepit. Cur vero non
factum et nihil solutum D. Guilielmus Mannagetta fundationis Geislerianae
superintendens rationem dabit.
Finito itaque hoc meo decanatu circa statuta et articulos apothecariorum
reformandos (quos ego mense Octobri noviter descriptos ad manus caesaris in
Ebersdorff tradideram et a [fol. 204v] sua majestate excelso regimini magis
revidendi et accuratius ponderandi remissi fuerant) denominati ab excelso regimine
commissarii nimirum dominus Christophorus Ernricus Geyer ab Edelbach, Joannes
Baptista Pinellus j. u. dr. et in excelso regimine consiliari D. Guilielmus Rechperger
caesaris protomedicus et facultatis senior praeterea duo apothecarii Balthasar
Pratez et Joannes Ludovicus Gebhart qui 5. Novembris convenerant et me pro
majori informatione ad hanc commissionem vocarunt ubi tribus horis omnes articuli
revisi et ne quid in praejudicium nostrae facultatis vel additum vel ommissum
diligenter examinati et in corrigendis correcti quos D. Pinelus excelso regimini
referet qui ibidem relati postmodum caesari pro confirmatione tradentur.
Accepta: A chirurgo Georgio Hock 18 flor., a D. Mensurato 7 flor. 30 cruc, a
baccalaureis Losseo et Gieblero 12 flor., a provisore ad nigrum elephantem 18
flor., ab Agatha Schadin et Barbara Stocklin 18 flor., a baccalaureis Fleitman,
Ganser et Kirchweger 18 flor., a Martha Ölerin 9 flor., a Veronica Dötzerin et Anna
Pfaffenzellerin 9 flor., ab antecessore 18 flor. Summa: 127 flor. 30 cruc.
Duae obstetrices Elisabetha Haidin et Anna Bennermannin sunt examinatae
gratis. [fol. 205r]
Expensa: Examinatoribus Georgii Hock 18 flor., D. Günthero facultatis advocato in
causa D. Claus 28 flor., sollicitatoribus et scribis D. Günther 4 flor., notario
universitatis ratione taxae diversorum senatus consultuum in causa Claus 3 flor.,
D. Joanni Trono propter paupertatem 6 flor., examinatoribus duarum obstetricum
Agathae Schadin et Stocklin 12 flor., Notario Fischer propter instrumentum
publicum in causa Claus 3 flor., examinatoribus obstetricum Annae Pfaffenzellerin
et Veronicae Dötzerin 9 flor., musicis in festo sanctorum Cosmae et Damiani 16
flor., pro confectis conditis et aliis bellariis 17 flor. 55 cruc, pro vino hispanico 4
flor. 30 cruc, pro nostrato 1 flor. 30 cruc, pro describendis novis apothecariorum
articulis caesari tradendis 2 flor., pro sepultura cujusdam medicinae studiosi
pauperis 1 flor. 30 cruc, successori meo 18 flor. Summa: 13 flor. 25 cruc.
Remanent mihi solvendi 6 flor. 55 cruc. quos donatos volo.
Accepit etiam pedellus censum annuum ex 200 flor. Quae pecunia supra domum
cujusdam civis nomine Sax in der obern Beckerstrassen dicitur esse locata cujus
fundationis litteras obligatorias oder satzbriff retinet secum D. Mannagetta. Fide
sed cui fidas vide.
Joannes Guilielmus Juncker Dr. [fol. 205v]
[1643/1644]
Acta decanatus IV. Leonhardi Milgiesseri phil. et med. dr. archiducis Leopoldi Guilielmi medici cubicularii electi 1. Decembris 1643 sub rectoratu domini Joannis Henrici Strasser j. u. dr. imperatoris in excelso regimine Austriae inferioris conslliarii.119 [fol. 208v]
[1644/1645]
Acta decanatus VI. D. Joannis Guilelmi Mannagettae primarii practici professoris electi 17. Novembris 1644 sub rectoratu domini Joannis Fünfleutner phil. et med. dr. clericorum regularium ad S. Hyppolitum praepositi.120
119 Der Rest der Seite, sowie fol. 206r bis 208r sind leer.
1 OC\
Fünfleutner kam, wie aus der Einleitung zu diesem Bericht hervorgeht, nur im Juni nach Wien und war sonst immer in seinem
Regimen decreto monuit facultatem ut intra triduum proximum grassantis pestis naturam scripto explicaret simulque amplum omnibus praescriberet consilium qua ratione quivis a peste se non tantum praeservare sed etiam curare posset. Id munus postquam facultas mihi demandarit quam potui celeritate illud conscripsi et tradidi domino locumtenenti.121
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.690, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.690/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success