Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[23. Oktober 1608] XXIII. Octobris. Joannes Bellagius natione Italus me accessit
utque nomine facultatis quo sibi ligaturas pro herniosis aquam dealbentem dentes,
oleum conglutinans vulnera et emplastrum veruccas eradicans in foro publico
divendendi licentia daretur apud consulem civium scripto intercederem petit.
Proposui petitionem hanc facultati; pluralitas autem votorum ut A. eam tamquam
pharmacopoeis et chirurgis Viennensibus praejudicaturam minime aequam conclusit.
Post auspicatissimum serenissimi regis reditum deposito jam vicerectoratu X.
Decembris congregationem facultatis institui benevole comparentibus dominis
doctoribus duo deliberanda proposui.
Primo cum negotium privilegiorum confirmationem concernens detineretur adhuc in
aula quid circa ilud agendum videretur.
Dein quia relatio B. in causa Pythopoei ab excelso regimine requisita nondum
esset exhibita num illa rectori magnifico atque per eum excelso regimini offerri
debent an vero prius privilegiorum confirmatio impetranda foret siquidem certo
constaret Pithopoeum aliquorum in aula magnatum favore juvari. [fol. 25v]
Circa primum conclusum fuit cum totius negotii cardo in excelsi regiminis
informatione regiae majestati exhibita consistat ut qualis ea sit num etiam facultatis
negotium promoveat pro posse exquirerem et si quid cognossem facultati denuo
deliberandum proponerem. Circa alterum pariter ut donec confirmatio privilegiorum
esset impetrata quiescerem conclusum fuit.
Insuper proposui facultati libelum Jeremiae Golneri C. ante aliquot annos facultatis
nostrae alumni nunc autem Parisiis degentis quo sibi testimonium vitae apud nos
transactae dari petiit. Assensit facultas eique testimonium facultatis sigilo munitum
dedi.
Tandem clariss. vir D. D. Rechperger duorum decanatuum suorum acta legit quae
unanimi dominorum doctorum consensu approbata fuere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.70, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.70/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success